Willem II, Rooms-koning (1234-1256)
38. Hinricus de Vienna, qui funditus construxit castrum dictum Vredelant, primum eciam lapidem posuit in nova fabrica Maioris ecclesie Traiectensis. Et obiit anno Domini M o CC o LXVII II nonas iunii in die beati Bonifacii. Tempore vite istius Hinrici interfectus Wilhelmus comes Hollandie, qui fuit rex Alamannie, in Frisia in anno Domini M o CC o LV circa Purificationem Beate Marie. Et est sepultus predictus Henricus episcopus in parte boriali ecclesie nostre Traiectensis, ad cuius sepulcrum versus huiusmodi sunt scripti: Struxi, Martine, Vredelant pro pace tuorum. Pace beatorum fruar, ut tecum sine fine .vir illustris et de stirpe regali progenitus. Pauperrimum invenit episcopatum et infinitis debitis invo- lutum tum propter Trentonice gentis rebellionem tum propter aggerum irrupcionem. Sed patrimonialia bona vendidit, debita solvit, castra repetiit, totumque pontificium sicut dux temporalis longo tempore gubernavit. Et ad eius devotam supplicationem Florentius, comes Hollandie, frater suus, fortissimum aggerem ab Ameronghen usque Scoenhoven sumptuose parari fecit, et multa commoda episcopatui fecit ad perhennem laudis sue memoriam. Sed comes Claromontensis maliciose ipsum occidit in Corbiaco. Et statim comes Clivensis cum Theutonicis iterato comitem Claromontensem occidit. Et sicut iocosum tyrocinium conversum fuit in exosum prelium. Corpus comitis Florentii Reynsborch inhumatum est; XII annis rexit comitatum Hollandie. Otto episcopus recepit Wilhelmum domicellum in tuitionem et comitatum in gubernationem. Et Trentones devicit et Kovordenses subigit et terram introivit nemine contradicente. Wilhelmus XX annorum rubore decorus, cute candidus, statura procerus, electus fuit in regem Romanorum. Iste studuit ecclesiastica ministeria sublimare et iura temporalia strenue gubernare. Sed domini de Aemstel et de Woerden erant adversarii eius, quia Goeswinus depositus fuit eis propinquus. Ideo cum comite Ghelrie confederati episcopatum assidue perturbaverunt. Sed episcopus Henricus viriliter opposuit se cum quibusdam ministerialibus suis et tandem in bello eos devicit, multos occidit, et plures fugavit. Et predictos dominos cepit et eos funibus alligatis citra equum suum trotare fecit et captivos infra Traiectum perduxit. Et a rege Wilhelmo, comite Hollandie, et ab archiepiscopo Coloniensi, qui civitatem cum clero custodivit, honorifice susceptus fuit. Et ad supplicationem eorum dictos captivos ad veniam recepit, et magnam graciam eis fecit. Item quia comes Ghelrie fuit cum parte eorum contra episcopum et terram eius infestaverat, ideo episcopus intravit Veluam, et combussit villas et predam maximam recepit. Quam Ghelrenses congregati nitebantur recuperare. Sed episcopus econtra viriliter in bello devicit et profugavit, et cum multis captivis et spoliis gloriose Traiectum reversus fuit. Et adeo ditatus, quod castrum Vredelant edificari fecit contra incursionem domini de Aemstel et rebellionem complicum suorum. Illo tempore scilicet M o CC o LIII o fuit maximum bellum inter Wilhelmum regem Romanorum et Margretam comitissam Flandrie, quia filii eius Theobaldus de Ghisen et Walfridus de Berro, comites, cum Ghyoto et Johanne de [Dampier collegerunt innumerabilem] tekst weggevallendoor afsnijden bladzijranden. exercitum in Francia, Flandria, Pickardia, et Pictavia ad subiugandum Wallacriam. Sed rex misit Florentium fratrem suum et dux Bra[bantie…] Tekst verloren door wegsnijden bladzijranden Nota, quod mortuo Johanne domicello sine liberis, qui fuit filius comitis Florentii occisi et gener regis Anglie, successit eidem in comitatu Hollandie Johannes, comes Hannoniensis, filius Adelheydis, sororis Wilhelmi, regis Romanorum, qui dedit Guidoni, fratri suo, dominia de Aemstel et de Woerden. Hic comes duxit uxorem Philippam, filiam comitis Lutemburgie. De qua genuit Johannem primogenitum, Wilhelmum succedentem sibi, Johannem de Bellomonte, dominum Heinricum, canonicum Cameracensem, Walravenum, domicellum, Johannam, abbatissam Fortanalacensem, Margretam, comitissam Atrebatensem, Adelheydim, comitissam Claromontensem, Mariam, comitissam de Borbonoys, et Machteldim, dominam de Nyele. Hic comes devicit Johannem de Renes, qui fugit ad Aelbertum, regem Romanorum. Qui voluit Hollandiam tamquam feodum imperii incorporare Romano imperio, sed non potuit. Ymmo, qui fugiendo potestatem dicti Johannis comitis retrocessit ad Craneburgiam, et post ad Austriam et pro honore regis archiepiscopus Coloniensis fecit pacem. Sed dictus Johannes de Renes proscriptus cum suis Zelandrinis fugit ad Flandriam, sed bona eorum Johannes comes suis coadjutoribus subdivisit. Postea multa prelia fuerunt inter Hollandiam et Flandriam in Wallacria. Flandrenses succubuerunt in Caedzant, quineciam in Veer et in Arrmuden uno die bis succubuit pars Flandrensium. Hic Johannes comes quinque [annos] ontbreekt in handschrift. strennue rexit Hollandiam. Et obiit et cum Philippa uxore sua Valenchenis honorifice tumulatus est. Comites Hollandie quorum primus venit tempore Hungeri episcopi Traiectensis sui episcopatus anno quinto. Theodericus Theodericus Arnulfus, qui fuit interfectus Theodericus Theodericus, qui fuit interfectus Florentius, interfectus Theodericus Florentius Theodericus Florentius Theodericus Wilhelmus Florentius, interfectus Wilhelmus Romanorum rex, interfectus Florentius, interfectus Johannes, eius filius Johannes, primus comes Hanonie et Hollandie Wilhelmus Bonus Wilhelmus, interfectus in Frisia Margreta, soror dicti Wilhelmi, imperatrix Wilhelmus, Margrete filius, infirmus Aelbertus Wilhelmus, eius filius
subject
Willem II, Rooms-koning (1234-1256)
label
Willem II, Rooms-koning (1234-1256)