Ex tabula, olim suspensa ad altare, a Davide episcopo fundatum, sub vitro magno quod fieri curavit inter rudera, scribebat Gijsbertus Lapp, iuris consultus. (Utrimque depicta erant insignia episcopi). . In de marge. In mortem Davidis a Burgundia, episcopi Traiectensis. Heus, peramice gradum paulisper siste, viator, Atque haec attenta carmina mente lege. Quid longum? praestant certum cui tempora finem, Quodque pari ut natum est mobilitate perit. Ecce ducum veteri praelustris sanguine David, Qui modo tantus erat flebilis umbra iacet. Dum Morinis cum laude praeest, avellitur inde Traiectum, ad maius pastor ovile pius. Hunc octo populum dextre per lustra gubernans; Unica pontificum norma decusque fuit. Vincere doctus erat magna virtute rebelles Et placidis mitis legibus esse bonis. Inque Deum et clerum, nulli pietate secundus Ipsius ut templis dona relicta docent. Contulit huic aedi gemmis auroque coruscum Bethleem regificum nobilis artis opus. Sex etiam aurato nitidas emblemate cappas, Quaeque vides isto splendida vitra loco. Dotavit gemino praesens altare ministro, Alternis faciant qui pia sacra Deo. In summa omnigena virtutum luce refulgens Et dignus nunquam qui moreretur erat. Ni Deus, aethereis dignatus sedibus illum, Donasset tanto praemia digna viro. Nox sextodecimo maias suprema calendas Vexit eum ad superi regna beata chori A Christo nato post saecula quinque decemque, Annis si quatuor sit tibi summa minor. Eius victurae florent per saecula laudes. Ossa Dorestatum, spiritus astra tenet. Te quoque mortalem, lector, memor esto Deumque Ora, ut pontificis molliter ossa cubent. Altijt bereyt. 609C5C847C3A4642E0534701000A17FD