fluminibusque maris, In qua tum muris urbs Antonina novellis Tempore Neronis aedificata fuit. [Domkerk] A summo igitur templo (quod Martinianum et domum quasi Dominicum vocant) exordiar. Huius autorem faciunt Willebrordum, Anglum antistitem, in fundamentis aedis divi Thomae a Dogoberto, circa annum 642 fundatae, et a Frisiis inde vastatae ac collapsae, erecti, idque circa annum Christianum 697. Cum vero Normannica ceu Danica barbaries, omnia circum Belgiae littora loca vastaret, Traiectumque eodem quasi turbine occupasset, hoc templum pro temporis angustia, adhuc tenue ruinis quoque suis deformatum est; quod a Balderico, post Clivensi, XV antistite, maiori amplitudine instauratum, anno fere Christiano 960 fuit. Anno vero 1013 Adelboldi, praesulis, iussu demolitum penitus et in augustam hanc formam, qua hodie fere spectatur, circa annum 1023 evasit, praeterquam quod anno demum 1254 quaedam quae etiamnum imperfecta iacent, ab Henrico Viandio, XXXVIII antistite, inchoata et addita sint. Structura est barbarica, quam goticam vel alemannicam vocant, firma tamen et satis ornata, partim ex cocto lapide, partim Benthemico ceu Westphalico (quo totum ferme opus vestitum cernitur) constans, nisi ubi ex topho vetustioris adhuc opifitii reliquiae supersunt. Ea vero est amplitudine simul et pulcritudine, ut paucis in Europa sit postponendum, qum procul dubio omnia sui aevi templa longo post se intervallo, si ultima manus posteriorum principum imposita fuisset, relinqueret. Circa turrim ad portam occidentalem intranti, statim occurrunt tabulae duae, versibus sequentibus inscriptae, suum aevum procul dubio redolentibus. In quarum priori: urbis origo, partim vera, partim falsa exprimitur, cum altera templi initium et progressum videatur indicare. I. Tabula (versus septentrionem) . Doorgehaald: austrum. (Minio: Chronographia simul et topographia civitatis Traiectensis) . In de marge. Circumquaque fluens Hollandia gurgite Rheni Cingitur oceani