De Johannieters Mirum est tam celebris ordinis, apud nos vix memoriam in monumentis veteribus superesse, et nomina prefectorum maxima ex parte desiderari nisi quod verisimile sit posteros, a militia sacra cui destinabantur, abhorruisse, ideoque paupertatem studiose simulasse, quasi impares essent ferendis sumptubus in militiam profecturis necessariis, eaque de causa equestrem ordinem abiurasse et eius vice sacerdotalem amplexos fuisse, ut sic scilicet securius ventri et otio indulgerent ab armis immunes tantummodo pecuniam exiguam satis stipendii loco ad sacram illam militiam mitterent atque ita plerique posterorum, a generoso et militari illo instituto degenerantes penitus, adeo saepe decoris et honestatis ne dicam relligionis obliti vixerunt ut vulgo vere Epicuri de grege porci audiant. Invenio: Balivos ordinis divi Johannis sive commendatores sanctae Catarinae Traiecti Dominum Jacobum de Denemercken, episcopum Sudensem, anno 1319, 1322. Jacobum de Nievelt, anno 1382. Rutgerum Pauli, anno 1389. Item Forestum, anno 1400. Anno 1404 vivebat frater Arnoldus de Doeven, commendator sanctae Catarinae, atque paulo ante illa tempora frater Johannes Vogel, balivus, anno 1401, 1404. Anno 1305, frater Theodoricus de A, sub Guidone episcopo. Anno 1333, frater Gerardus de Hamerstein, commendator et balivus sanctae Catarinae. Guilelmus Caverson scripsit de ordine johannitarum, quem librum satis antiquum vidi, cum vetustis item imaginibus litera barbarica, quamvis et alius editus Romae, in quo effigies praefectorum expressi spectantur. . Caorsin (of Caoursin, 1430-1501) heeft eind vijftiende eeuw verschillende boeken over de johannieters geschreven, ondere andere Le fondement du S. Hospital de l' Ordre de la chevalerie de S. Jehan Baptiste de Jerusalem , herdruk Parijs 1822. Uterque erat apud Albertum Lappium. In caenaculo haec insignia praefectorum