* In alio lapide: [] Domini Antonii de Vinea, qui obiit anno MDXVI. Prope in pariete: * Anno Domini MV c XVI, XV mensis februarii, obiit honorabilis vir, dominus Antonius de Vinea, quondam canonicus huius ecclesie, hic sepultus, huius anima quiescat in pace. (Literis rubeis). * In sarcophago pavimenti proximo: [] Sepulcrum magistri Johannis de .. W...schen. Ad columnam sinistrae partis templi versus aquilonem, tabula suspensa est cum hisce signis et epitaphio: Nihil est in vita hominis diu. * D.O.M. Nobili honestaeque domicellae Marguaretae van der Burch, Adriani van der Burch, equitis aurati (Flandriae Traiectensisque provinciarum dum vixit praesidis), filiae quae reliquas sui ordinis ita anteivit ut haberent in ea quas laudarent, colerent, imitarentur vitae castitatem, innocentiam et sanctimoniam. Lambertus, Adrianus, Catarina, Barbara, fratres et sorores, optime de se meritae sorori, bonae voluntatis singularisque amoris monumentum hoc moerentes posuerunt. Fratrum maior defunctam sepulcro quod infra est, minor elogio decoravit. Obiit Ultraiecti IIII cal. septembris, aurora oriente, MDLXXXIV. Aetas, forma, genus, vos hic cum corpore linquo Et fragiles acti temporis illecebras. Ast animam dignare Deus in sede beata Sistere et aeterna da requiete frui. * Est.