Vitrum proximum portae meridionali, descendendo versus occidentem, fuit olim, ut ipse vidi, Vranconis Borsalii, Ostrevantii comitis ac Zulae et Martini Aggeris domini, mariti Jacobae Bavarae, Hollandiae principis, cuius ibidem armati simulacrum et cognationis insignia, quae hic a me expressa sunt, spectabantur, quae sunt Borsaliorum, Striensium, Zulenorum, Baernensium a parte paterna, Boutersemiorum, Pellanorum, Merxensium et Hornensium a latere materno. Adiunctae erant hae literae: 'GGDD et GD. Aen allen wanch' oblongae. Sunt qui 4xD ponenda esse censent, atque ita interpretantur 'Die dat doen dorst, aen allen wan ich'. Vide etiam quae narrat Burchius ad hanc rem, libro de comitibus Subaudiae, in Amadeo VIII, ad finem pag. 157. . Van der Burch 1599. * Renovatum vel totum novum factum est intra 20 annos, ex testamento (...) Poelenburgii, canonici Martiniani, curantibus id eius executoribus. * [] Curatores testamenti magistri Jacobi de Poelenbur c h, canonici Traiectensis, hoc vitrum (...) VII. vitrum quod sequitur est Philippi, Burgundiae ducis, filii eius Caroli et uxoris Isabellae Portugallae. Supra sunt divi tutelares. *