Mathilde, keizerin,
collapsam, quam dormitorium vocant, reverenda domina Henrica de Erp, anno a nativitate Domini M o DXXXVI, temporibus sanctissimi in Christo patris ac domini Pauli papae III, imperante gloriosissimo atque victoriosissimo Carlo imperatore V, necnon et reverendissimi patris domini Georgii ab Egmonda, Traiectensis ecclesiae episcopi LX, expensis conventus huius restaurari fecit. Quae prius etiam anno XIX campaneriam ecclesiae turrim a fundamentis erexit. Ex cuius structurae elegantia mota, domicella Mechtildis de Ridder de Groenestein, predicti istius caenobii priorissa, circuitum domus capitularis, scabellis sedibusque ligneis e tabulis querneis ornari fecit. Chronographia huius conventus: Ad laudem et Christi servandam relligionem, Anno milleno quingentesimo quoque sexto, X ter his iunctis sub Carlo caesare Quinto, De Arp Henrica, claustri prudens abbatissa, Expensis cuius fundamen condidit istud. episcopatus fuisse sculpta, ex relliquiis apparebat non tamen a Godebaldi aevo. [Vrouwenklooster te De Bilt] Extra portam Albanam olim virginum monasterium fuit, Vrouwenclooster vulgo dictum, quod cum monachorum vicino caenobio in Oostbroeck, fundatum circa annum Christi 1125 a Godefrido episcopo fuit, inchoatum prius ab Hermanno et Theodorico, militibus, et a Mechtilda, imperatrice, anno 1122 dotatum. Hae virgines primum ministerio monachorum destinatae, paulo post ab iisdem seperatae et suis muris inclusae, ut ex fundationis literis videre est. Nuper vero cum bellum cum Hispanis atrox admodum ferueret, virgines alias sibi intra urbis moenia aedes fecerunt, et monasterium hoc deiectum fuit cum Laurentiano virorum in Oostbroeck collegio, etsi nonnullae ibidem adhuc relliquiae spectentur. In ruinis enim templi lapis sarcophagus spectatur, cum sequentibus signis et inscriptione. In limbo: * Anno XV c LI, den XI dach in december, sterft de eersame joffer Elisabeth Schenck van Nydecken, weduwe van zalige . Met onduidelijk afkortingsteken. Ot van Bijlant. Lapis est subcineritius. In alio lapide: * Inscriptio legi non poterat, et signa vix internosci. In quodam conclavi haec vitrorum insignia supersunt. * In cruce quadam ex lapide ceruleo legebantur sequentia: Joffrou Fye ende Alijt van Malsen, joffrou Clemens van Loenen ... In alio lapide sarcophago subalbo: Hier leit begraven die eerbare joffrou Hendrick van Erp, vrou van dit clooster was, en sterft anno MV c XLVIII, den XXVI december. Onder op de selve sarck staen dese wapenen. * Inscriptio, olim posita in monasterio dominarum ad Biltam, nunc in tabula in refugio civitatensi. Godebaldus, 24 episcopus ecclesie Traiectensis, temporibus Innocentii papae 2, Lothario 2 imperatore, anno Domini MCXXI, monasterium istud ad honorem omnipotentis Dei genitricis Mariae, semper virginis, et gloriosi levitae Christi ac martyris sancti Laurentii fundavit, dotavit atque construxit. Cuius partem vetustate [Laurensabdij te Oostbroek ] Laurentianum monasterium in Oostbroeck, loco suburbano Traiectensi, fundatum olim circa annum 1122 a Mechtilde, imperatrice, ut folio precedente expressum est. De qua fundatione et subiectione monialium in Oostbroeck, vide a. literas Ludolfi, 1 abbatis sancti Laurentii, in Nova Bethlem, b. de anno 1223 sub Godebaldo episcopo etc., c. authenticas Wilibrandi episcopi anno 1231 ad petitionem Henrici abbatis traditis, ordinis sancti Benedicti, tam stricte olim observati, ut carcer ordinis diceretur. Ex quo prodiit praeter alios, Robertus abbas Tutiensis caenobii, vir doctissimus, quod monumenta ab eo relicta orbi testantur, qui obiit sub Lothario 2 o imperatore, . Lees 3 o . cuius obitum in annum 1138 referunt. Hoc monasterium integrum puer adhuc vidi et carbones ibi Laurentianae mortis instrumenta ceu reliquias. Cum vero deflagraret bellum Hispaniarum, ne civibus noceret, 14 aprilis venditae materiales caenobiorum utriusque anno 1580 consentiente, ut ferunt, abbate Oostbroecano. Et cum adhuc quaedam ruinae et inutiles relliquiae, ad annum usque 1612 superessent, hae eodem anno mense maio venditae, ita ut praeter portam et turrim ac praedium suburbanum sive rusticum, iam nihil ultra supersit. Vidi ibidem tam in vitris quam aliis locis expressa, haec insignia: A.L.N. * In lapide vero sarcophago absque inscriptione, haec signa: J.R. * J.R. Ex ruinis monasterii in urbe conspectis, descripsit G. Lap, iurisconsultus: Anno Domini millesimo centesimo vicesimo octavo, id. novembris, obiit reverendus dominus, dominus Godeboldus, XXIIII episcopus Traiectensis, ex Frisia oriundus, qui sedit annis sedecim, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace. Urna in qua ossa eius iacuerant, ad caput lupum ad pedes crucem videbatur habuisse. Ibidem itidem signa
subject
Mathilde, keizerin,
label
Mathilde, keizerin,