Lap van Waveren, Gijsbertus
609C5C83546D4642E0534701000A17FD1588. sepultus. Ibidem ex tabula libentissime(?) descripsi: Jehovae optimo maximo O.T.V.S. Ex vetust o . Er staat vetusta. et illustre comitatu per dominos de Voern, vicecomes Zelandiae descendens prosapia, reverendo et generoso domino, domino Hadriano a Renesse, Joannis equitis aurati, domini de Wilp et Wulven filio, metropolitanae ecclesiae veteris Traiecti decano, scolastico et canonico dignissimo, Caroli V, caesaris augusti, et Philippi II, Hispaniae regis, eius filii, in arcano consilio consiliario prudenti, qui ab eodem rege post obitum episcopi Georgii, comitis Egmondani, ad archiepiscopum Traiectensem nominatus, dum confirmationem papae expectat, febre quartana, damno publico et luctu, vitam morte commutavit, anno salutis 1559, VII decembris, aetatis suae LVIII, mensium III, dierum XXIIII, sepultus in sacello Renessiorum. Choro fratrum minorum adiuncto, quod cum tertia templi parte maiores quondam extruxerunt, sub splendida ex marmore alabastri aliisque similibus lapidibus, artificiosa confecta tumba, apud fratrem Johannem, feudorum paternorum heredem, equitem auratum, et dominam Aleydam, eius coniugem, filiam domini de Anholt, Mulant etc. e baronibus de van dit convent ende rentmeester, die in alle sijne goederen de abdie sijn erfnaem maecte, is hier begraven. In cuius sarcophago: LaVs Vt apIs qVae MeLLa sIbIqVe alIIsqVe reConDIt, sIC est tVrpIs Iners qVI seCVs InstItVIt. . Laus ut apis quae mella sibique aliisque recondit, sic est turpis iners qui secus instituit. 1558 IX julii obiit. Ibidem: Gerardus Nardenus Laurentius hic iacet umbra ... Ante summum altare: * Reverendus dominus Nicolaus a Novaterra, primus episcopus Harlemensis, hic repositus. Vixit annos LXX, dies VI, obiit anno MDLXXX, XVII cal. julii. Anno 1455, op sint Michaelsavont, sterf Henric de Wit. Anno 1432, den 12 decembris, sterf Frederic de Wit. Stephani forte filii. Proximus est pagus Ass, per quem itur Buram, cuius templum aliqua ex parte mutilum, aliquot nova vitra habet picta cum insignibus. In choro aliquid superest sepulchri Maxaemiliani comitis, cuius ex aere effigies delata dicebatur in castrum loci, quod varie a principe Henrico Nassovio Auriaco restauratur, ubi et gradus fiunt ex ligno tornatili non intercurrente stylo, quales in monasterio Viconiae spectantur, e lapide ardesio. Suppellex principis Breda avecta hic adservatur. Ad primum ingressum castri legitur haec inscriptio nostratis porci, ut confrater Lappius nuper notavit in maio 1627: Na dees figuer was ic lanck, hooch en ront. Mijn gewicht was 500 pont. Bura oppidum domum civicam novam habet, in cuius limine superiore scriptum: 'Audi alteram partem,' et paullo altius in frontispicio: Comitatui urbique huic ornamento, senatui civitatis usui, restauri curavit nobilis Philippus Stelant, satrapa, praetore Leuwen, consulibus Lingen et Lauwick, scabinis Pleunis, Zweten, Pelgrums, Ewijck, Brevliet et Lingen: secretario Schayck. Anno Domini 1608. Aedificavit et a fundo hic Maria Nassovia, vidua comitis de Hoenloe, sepulta in choro ecclesiae, egregium orphanotrophium, quod unicum in hac urbecula visu dignum, amplissimum sane aedificium, perfectum (ut habet inscriptio portae) Anno Christi 1614.Ex tabula, olim suspensa ad altare, a Davide episcopo fundatum, sub vitro magno quod fieri curavit inter rudera, scribebat Gijsbertus Lapp, iuris consultus. (Utrimque depicta erant insignia episcopi). . In de marge. In mortem Davidis a Burgundia, episcopi Traiectensis. Heus, peramice gradum paulisper siste, viator, Atque haec attenta carmina mente lege. Quid longum? praestant certum cui tempora finem, Quodque pari ut natum est mobilitate perit. Ecce ducum veteri praelustris sanguine David, Qui modo tantus erat flebilis umbra iacet. Dum Morinis cum laude praeest, avellitur inde Traiectum, ad maius pastor ovile pius. Hunc octo populum dextre per lustra gubernans; Unica pontificum norma decusque fuit. Vincere doctus erat magna virtute rebelles Et placidis mitis legibus esse bonis. Inque Deum et clerum, nulli pietate secundus Ipsius ut templis dona relicta docent. Contulit huic aedi gemmis auroque coruscum Bethleem regificum nobilis artis opus. Sex etiam aurato nitidas emblemate cappas, Quaeque vides isto splendida vitra loco. Dotavit gemino praesens altare ministro, Alternis faciant qui pia sacra Deo. In summa omnigena virtutum luce refulgens Et dignus nunquam qui moreretur erat. Ni Deus, aethereis dignatus sedibus illum, Donasset tanto praemia digna viro. Nox sextodecimo maias suprema calendas Vexit eum ad superi regna beata chori A Christo nato post saecula quinque decemque, Annis si quatuor sit tibi summa minor. Eius victurae florent per saecula laudes. Ossa Dorestatum, spiritus astra tenet. Te quoque mortalem, lector, memor esto Deumque Ora, ut pontificis molliter ossa cubent. Altijt bereyt. In caerulei coloris tabula sequens epitaphium legitur post Monieriorum signa. D.O.M. * Johannes Monier Simonis, filii Johannis, equitis aurati Caroli V, caesaris augusti, a. cubicularii et ab eodem honesta pensione ditati nepos, huius ecclesie quondam canonicus, postea vero, ducta uxore, domini de Wingarde filia, ab inlustri Inferioris Germaniae Confoederationis ordine, centurio creatus. In obsidio civitatis Ostende, maiore tormento presente uxore ictus, mox interiit cum vixisset annos plus minus XL, anno salutis 2 post MDC, octobris die (...) Joannes a Renesse, sancti Joannis decanus, ex sorore nepoti, et Fridericus Monier, fratri predilecto, cuius beneficio etiam canonicus sancti Joannis factus, memoriae et gratiae ergo monumentum hoc bonae memoriae moerentes ponere fecerunt. M. In LXVII (?) Ergone in terris quod perennet nihil? Nihil. Et sic invicto fato subduntur omnia? Omnia. Quorsum pulvis quasi non moritura insolescit? Nescit. Nulla mors subita ubi vita bona praecessit. Schrasser / Staverden / Kyft / Schrasser. * Occubuit fato Schrasserus ademptus iniquo Qui lux, qui columen regula iuris erat Ad summos merito pridem conscendit honores Nunc iacet, et terrae viscera caeca subit Iusta fient, sileant vestrae nunc curia leges Interpres legum et iustitiae occubuit. Mutaveram: Curia iam tanto sileat viduata patrone, Interpres legum iustitiaeque iacet. In pila ultima ad ostium custodis proxima, ex fide domini Gijsberti Lappii. Anno Domini M o CCCC o XI o , mensis octobris die XIIII, obiit honorabilis vir, dominus Theodericus de Hasselt, magister in artibus, backularius in medicina, senior canonicus huius ecclesie, hic sepultus. Rastrum aureum in campo viridi. * Anno Domini MCCCCXL, mensis augusti die X, obiit honorabilis vir dominus Johannes de Herkelo, decanus de Hasselt, canonicus ecclesie sancti Peteri Traiectensis, ibidemIn duabus tabulis ibidem suspensis. * In tabula: 24 mensis martii 1606. * Obiit anno 1622, 20 januarii, Elberti Sosii. * In alia: * In gratae memoriae signum patruorum suorum, dominorum Huberti et Jacobi Foeck, canonicorum divae Virginis aedis huius, et amitarum suarum, Hasae et Gouburgis Foecken, universales heredes, Bruno Foeck et sorores posuere. In alia: Van Vecht / Zuylen van Nievelt / Wael van Vianen / Weerdenborch / Creins / Duvenvoird / Winsen / Zuylen. * Nobili et praeclaro viro, domino Hermanno van der Vecht, huius aedis canonico, pietatis ergo moesti parentes posuere, 21 junii 1620. In domo capitulari: Memoriae magistri Henrici de Montfort, canonici, qui obiit anno Domini MCCCCCXXXIX, die XXII februarii. Maxima poenarum mors poenas terminat omnes. Qui moreris Christo, fide beatus eris. In loco capitulari, vulgo dicto, est lapis aliunde erutus litteris vulgaribus, qui mediocrem videtur sapere antiquitatem, inscriptus tali epitaphio: Gloria mortalis probat exitus ut sit inanis, En Irmendrudis comitissae fit piae pulvis, Quae fueras vultu tam pulcra politaque cultu, Gratia divina tibi culpae sit medicina. Irmedrudi, illustri comitissae, divino ritui deditissime de hac ecclesia benemerite pia posteritas posuit. Est in archivis templi aliunde eo translatus, ut a confratre Lappio mihi indicatum, ubi et sedile ligneum seu equuleum, puniendis eis qui contra statuta collegii peccassent, olim positum. Ad sepulcri pedes decani Lamberti Verburchii, sequens tetrasticon legitur: Cum laeta omnia sunt, cum ridet vita, subintrat Mors tanta et claudit gaudia fine brevi. Quam prudens ille est primo vitalis ab ortu, Qui semper dicit regula: Disce mori. Uxor Sosii. * Obiit XI octobris 1636.609C5C847C3A4642E0534701000A17FD . Brief nr. 1238 van Erasmus aan Nic. Everardi uit 1521 'nos invisit Hermannus Lethmanus, patria Gaudanus...'. Zie Erasmus, Opus epistolarum , ed. Allen and Allen, dl. 4. obiit anno 1555, festo Nicolai, cum 25 annis praefuisset. Nicolaus de Nova Terra, episcopus Ebronensis, suffraganeus Traiectensis, 1556 episcopus Harlemensis, obiit 1579. Joannes Hogelandus, decanus, obiit 6 id. decembris 1578, consiliarius caesareus, iuris utriusque doctor. Lambertus van der Burch, decanus electus anno 1578, obiit IV cal. septembris 1617. ... Vermeer. ... Nijpoort avunculo successit. episcopatus fuisse sculpta, ex relliquiis apparebat non tamen a Godebaldi aevo. Decani Otto, decanus sanctae Mariae 1117. * Arnoldus, 1131, 1139. Rudolfus, 1155, 1157. Henricus, 1200, 1208. Andreas, 1220, 1228, 1238, 1255. Engelbertus, 1248, 1267. Henricus, 1294. Hubertus, 1294. Henricus van Teghele, 1312. Ernestus de Lichtenberg, decanus 1321. Roelof van der Borch, 1326. Puto eundem Rodolphum Borchgrave 1327, obiit 1333. Liber albus , fol. 56. Joannes Slewic, 1336, 1337. Joannes Sterrwijc, decanus, anno 1340. Hugo Braem, decanus, mortuus anno 1364, 21 octobris. Petrus Leuwenberg, 1378, '87, '93, 1375. (Jacobus Catz, miles et decanus sanctae Mariae Traiectensis, 1380, ex fide Lappii). . In de marge. Everardus Foeck, anno 1393. Johannes de Wyt, obiit 1434, 1417, de Delft, 1435 obiit, idem, ut puto, Liber sanctae Mariae. Jacobus de Goyer de Oudewater, 1445, obiit anno 1449, canonicus maior, Liber B, 172. Godefridus de Weye, 1451. Harmannus Droom, decanus, obiit anno 1476, 7 junii. Et 14 sequente, capitularii elegerunt dominum Henricum Minneprijs in decanum, qui 12 julii sponte cessit. Robertus de Lacu, iurisconsultus, anno 1476 electus, obiit Lovanii, tempore obsidionis Traiectensis, cum ibidem fundasset collegium Baccalaureatorum, anno 1483 23 junii. Bernardus Tiel, obiit 1514, successit Roberto a Lacu. Quem secutus est Henricus Soudenbalch. . Dit item staat in het hs. na Ev. Foeck (hierboven). Henricus Soudenbalch, filius domini Everhardi, praepositi Traiectensis, sup[portavit?] 1523. Obiit anno 1531, cum ante annum resignasset. Magister Harmannus Lethmatius, Goudanus, ex resignatione, olim Sorbonae doctor primarius et episcopi vicarius. Huius memoriae Erasmi epistola ad Nicolaum Everardi,In templi choro lapides iacent sarcophagi, inscriptionibus ac scutorum signis ut sequitur notati: Anno Domini MCCCCC, XVIII die maii, obiit domina Elisabeth de Amstel, abbatissa. * Ibidem: Anno Domini MCCCCXCIIII obiit domina Elisabeth de Denemercken, in Christo abbatissa huius monasterii, in pace requiescat. * (Ab aliis 1495, 11 martii). In sarcophago ceruleo: Obiit honorabilis ac nobilis vir Cornelius de Ridder de Lunenborch, in augusto anno 1558, hic sepultus. Anno MCCCCCVI, quinta die mensis augusti, obiit domina Hildegundis de Blochoven, in Christo venerabilis abbatissa huius caenobii, orate pro ea. Mechtildis, domina de Jutfaes, claruit orta Criminibus lota, virtutibus addita tota. Gratialis tota fuit abbatissa devota. Christo dum plaudit, vincent hanc vespera claudit. M semel LI bis felici cessit agone Anno Cque quater Domini dum scribitur X ter. Rexit sex lustris bis senis mensibus auctis Prosperitur rebus iunctis ter sexque diebus. Rex Deus alme poli celum sibi claudere noli Tabula haec fere exesa adeo ut cum difficultate legi posset, nisi acutioribus domini Lappii oculis usus essem. Anno 1505 proxima die mensis septembris obiit domina Maria de Amerongen, abbatissa huius loci. Taets / Gaesbeec. In eodem templo circa parietem aquilonarem, sepulcrum est Vilibrandi, episcopi Traiectensis, qui moniales ex Abstede huc transtulit, circa duos pedes altum cui superiacet. Ad parietem eiusdem sepulcri haec habentur: Willebrandus de Oldenborch, XXXIII episcopus Traiectensis, fundator primus et constructor huius monasterii monialium, ordinis cistertiensium, hic sepultus, sedit annos VIII. * Balduinus de Sterckenborch, episcopus Tripolitanus, ordinis cistertiensium, ac suffraganeus Traiectensis, ad metropolitanum suum appositus est. (Ante tumbam: Anno MCCCLXVI, die XXIII mensis martii, obiit Balduinus de Sterkenborch, partium Frisie episcopus). . In de marge. Heer Laurens van Neerden, cappellaen [Jacobikerk] Pro civibus quatuor paroeciae suis distinctae templis ab aliquot iam seculis fuere, et non procul a porta Insulensi, templum est divo sacrum olim Jacobo, quod turrim habet tecto in acutum desinente spectabilem, quae Hispanorum ex arce Vredeburga impietate multis tormentorum petita ictubus paene conciderat, ut versus Teutonici post restaurationem adscripti indicant: Anno MDLXXVI Hebben de Spaigniaerts mijn groot leet gedaen, Maer Godt versach 't dat ick noch bleef staen. In templo ad latus aquilonale, est vitrum a Frederico Schenck, antistite Traiectensi, positum, in quo praeter divos tutelares et ipsius Scenckii, habitu solemni episcopi, sequentia insignia in infima parte spectantur. Historia est Christi crucem baiulantis expressio. * (Hoc vitrum ut omnia alia templi renovatum, nullis insigniis retentis). . In de marge. In Jacobaeo olim sacellum sancti Machuti, cui offerebantur infantes morbosi et membris distorti, qui vulgo Machutges ofte Machuts kinderen nominabantur, huius memoriae Gazophylaceum Belgicum . Deze titel niet gevonden. et Molanus ad Usuardum, quem Galli Maclovium vocant. . Molanus 1573. Op fol. 192v. bij 15 nov. enkele regels over Maclovius (Machutus). Dit martyrologium was in 875 geschreven door Usuardus. Huius vitam dicitur et descripsisse Sigebertus Gemblacensis. . Sigebertus Gemblacensis, Catalogus de viris illustribus , in par. 85 een aantal regels over Husuardus monachus. Cum alicui nostrates male volunt, haec proferre saepe verba solent: 'Dat u sent Velten hale', denotantes eo sanctum Valentinum, quem patronum faciunt eorum qui morbo caduco sive comitiali laborant, belgice 'de vallende siecte'. Stephanus Butendijc videtur auctor fusae campanae maioris Salvatoris, in turri Jacobaea, anno 1487 vel circa, ut Lappius notavit. In altera, Magdalena dicta, nomen legitur Wilhelmi Butendijck, [Nicolaikerk] In superiore urbis parte ad orientem, templum est pareciale tertium, divo Nicolao olim sacrum, de cuius turre et horologio restauratis, quaedam notavit dominus Lap. Signa Helmichii de Wel et suorum. * [Splinterus ab Hellemys obiit 3 septembris 1636. De Carant / Suylen / Occo / Lockersum / Helmys van Well / Splitlof / Jurgen van Lachmont / Renesse Adrianus van Hellemys van Welle, iuris utriusque doctor, obiit 9 novembris 1636. Elisabet de Coninck, huisvrouw van Adrianus Hellemys obiit 6 novembris 1636]. . In negentiende-eeuwse hand. In chori pavimento lapis caeruleus est * Ram. [] Sepulcrum Theodorici de Gouwe. [] Sepulcrum venerabilis domini Adriani Guilelmi, praebendarius dormitorii, qui obiit anno 1583, die 9 mensis februarii. [Laurensabdij te Oostbroek ] Laurentianum monasterium in Oostbroeck, loco suburbano Traiectensi, fundatum olim circa annum 1122 a Mechtilde, imperatrice, ut folio precedente expressum est. De qua fundatione et subiectione monialium in Oostbroeck, vide a. literas Ludolfi, 1 abbatis sancti Laurentii, in Nova Bethlem, b. de anno 1223 sub Godebaldo episcopo etc., c. authenticas Wilibrandi episcopi anno 1231 ad petitionem Henrici abbatis traditis, ordinis sancti Benedicti, tam stricte olim observati, ut carcer ordinis diceretur. Ex quo prodiit praeter alios, Robertus abbas Tutiensis caenobii, vir doctissimus, quod monumenta ab eo relicta orbi testantur, qui obiit sub Lothario 2 o imperatore, . Lees 3 o . cuius obitum in annum 1138 referunt. Hoc monasterium integrum puer adhuc vidi et carbones ibi Laurentianae mortis instrumenta ceu reliquias. Cum vero deflagraret bellum Hispaniarum, ne civibus noceret, 14 aprilis venditae materiales caenobiorum utriusque anno 1580 consentiente, ut ferunt, abbate Oostbroecano. Et cum adhuc quaedam ruinae et inutiles relliquiae, ad annum usque 1612 superessent, hae eodem anno mense maio venditae, ita ut praeter portam et turrim ac praedium suburbanum sive rusticum, iam nihil ultra supersit. Vidi ibidem tam in vitris quam aliis locis expressa, haec insignia: A.L.N. * In lapide vero sarcophago absque inscriptione, haec signa: J.R. * J.R. Ex ruinis monasterii in urbe conspectis, descripsit G. Lap, iurisconsultus: Anno Domini millesimo centesimo vicesimo octavo, id. novembris, obiit reverendus dominus, dominus Godeboldus, XXIIII episcopus Traiectensis, ex Frisia oriundus, qui sedit annis sedecim, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace. Urna in qua ossa eius iacuerant, ad caput lupum ad pedes crucem videbatur habuisse. Ibidem itidem signa Abbates Laurentii in Oostbroeck Ludolfus, 1. abbas in Oostbroeck, anno 1113. * 2. Herewoldus, anno 1147, vocatur, et Enewoldus, anno 1164. 3. Godefridus, abbas. 4. Conradus, abbas sancti Laurentii 1228. 5. Henricus, abbas sancti Laurentii 1231. 6. Everardus, abbas in Oostbroeck. 7. Theodoricus, abbas in Oostbroeck, in junio. 8. Dominus Henricus, abbas in Oestbroeck. Dominus Gunterus de Reno, abbas, vivebat anno 1347. Dominus Gerardus, abbas. Dominus Jacobus Soudenbalch, abbas, in vivis fuit annis 1368 et sequentibus, ex familia Lichtenbergi a , ut sigillum indicat. Dominus Johannes de Wulven, abbas. Anno 1378 obiit dominus Wilyndus, abbas sancti Laurentii 10. creditur. Dominus Henricus. Dominus Joannes, abbas. Dominus Everardus. Dominus Nicolaus, abbas. Dominus Harmannus abbas 17, is forte dominus Harmannus Capellaen, qui vivebat anno 1397, 1404. Dominus Henricus Valckendael Dominus Joannes de Wulven, 1409, 1425, 1432. Dominus Joannes Buys, . Abusievelijk voor Ruys(ch). abbas, 1446. Dominus Joannes Ruysch, abbas Laurentii anno 1446, obiit anno 1462. Dominus Albertus Vrenck, abbas, 1471, 1490, obiit 1502, in reformatione 2, 6 id. februarii, de Wesep. Dominus Splinterus de Dorssem, anno 1504, 1505, abbas, in reformatione 4, obiit 1522. Cum dominus Jacobus de Doemborch primus fuisset reformationis abbas, sub episcopo Davide, quando concubinarii et proprietarii qui reformari nolebant, eiecti sunt, obiit 1483 abbas Domborch. Everardus a Mauric, abbas reformatus V, sepultus regit anno 1528. Johannes Verborch, abbas VI in reformatione, qui obiit anno 1541. Dominus Jacobus de Baren, VII reformationis abbas, anno 1565. Cristophorus Rossius, vel Albertus, creatus 9 martii anno 1565, sedit tamen mensibus 9, et, iudicio G. Lappii et Baltazar Blijenburgii, veneno periit. Dominus Petrus de Wijc, 9 abbas in reformatione, obiit annoIn templo Marsiano ad Vechtam flumen, divo Pancratio sacratum, in tabula ad chori parietem iuxta insignia: * Anno Domini 1615, den 20 septembris, sterff Meester Henrick Botter van Snellenberch, licentiat in beyden rechten, heere van Maersenbroecke ende Reyercop. In 't cruyswerckgevel ad septentrionem haec leguntur, teste G. Lapp, iurisconsulto: Anno Domini millesimo quingentesimo decimo nono, mensis marcii XV, Splinterus de Niwenroi, vir nobilis egregiusque, huic operi primum supposuit lapidem. Ibidem postibus templi, insculptae antiquae hae literae, vix legibiles: Ehldhart Riclint(?). Den 28 meert anno 1637, is joncker Willem van Zulen van Nievelt, tot Utrecht den 19 gestorven, gebracht tot Maersen ende aldaer begraven, met dese wapenen. Sulen van Nievelt / Oostrum / Arckel van Accoy / Malsen / Buchell / Vermeerten / Sulen van Blasenberg / Verhaer. *
subject
Lap van Waveren, Gijsbertus
label
Lap van Waveren, Gijsbertus