Christoffel, St.,
autem haec verba: Anno Domini MCCCCLI, mensis junii die tercia, obiit honorabilis vir, dominus Gherardus Wynkyn, canonicus ecclesie beate Marie Traiectensis, cuius anima requiescat in perpetua pace. * In lapide caeruleo [in] pavimento, haec sculpta fugientibus literis: Anno Domini MCCCC decimo, die decimaseptima mensis aprilis, obiit magister Theodoricus ... * In pariete est pictura a manu non ineleganti, nescio quid Scorelianum sapiens, cuius a me ruditer hic forma posita. * Vive hospes dum licet atque vale. [] Illustri viro Theodorico de Benthem, decretorum doctori, huius ecclesiae preposito et archidiacono, qui e vivis excesserat, anno MCCCCXV, cal. octobris XVII. Pia posteritas posuit. Non procul hinc ad parietem, extat adhuc gygantaea divi Christophori, in humeris puerum Christum baiulantis. Ad pedem in pavimento est lapis subcineritio colore, sub quo latomi illius filium, qui patris artem antistiti prodiderat, cum templi fundamenta iacerentur, ac eo nomine a parente irato occisus fuerat, sepultum credo fabulantur: neque non quicquam mihi de eius veritate constare potuit. * Ante vel supra introitum chori suspensum est tabulatum, 'hoochsael' vernacula lingua vocant, in quo olim quaedam sacrae cantiones vel lectiones, ut melius a populo audirentur, fieri solebant. Hic spectantur suis coloribus sequentia scuta et insignia. * Ad parietem haec leguntur satis difficile, quod gypso literae inductae sint: Anno Domini MCCCCLXIII, prima die mensis aprilis, obiit venerabilis vir, dominus Johannes Hondertmarckt, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, cuis anima requiescat in pace. In pavimento lapis est caeruleus, in quo tantum scutum, lupum exhibens. * In pavimento subcaeruleus est lapis sic notatus: Sepulcrum domini Ottonis ab Honseler, canonici huius ecclesiae, qui obiit anno domini 1564, die aprilis 21. *signa spectant ur in vitris. * In porticu vero a templo incipiendo, vitra spectantur cum signis, historiis et imaginibus sequentibus: * Christi in templo concionantis iam vix 12 annos egressi historia. Divi Johannis Baptistae cum agno divino imago. Vir sacrato ordinis habitu cum diva tutelari, sancta Catharina. Divus nescio quis. Christophorus. Vir armatus geniculans. Ibidem Christi baptismus (circumcisio expressa). . Doorgehaald wat tussen haakjes staat. Historia divae Virginis cum Christo in Aegyptum fugientis. Divae Catarinae virginis expressio. Sancti Joannis imago - 4 - ibidem. * Ubi idola ultro cadunt Christo adveniente. Vir sacratus commendatoris habitu cum diva tutelari. Ex alto - Ex alto * N.G. - N.G. Historia trium magorum Christum puerum adorantium, hoc versu: Christus adoratur, aurum thus myrra locatur. Salvatoris simulacrum. Haec pars confracta et confusa. Vir canonicus geniculans, habitu candidato, et tutelaris adsidens. Johannitarum quoque in hac civitate, aedes et templum divae Catarinae sacrum; . In de marge: 1200. olim, cum eo loci, ubi nostro adhuc tempore vidimus arcem Vredenburgam, prope portam (quae Catheriniana etiamnum vocatur) habitarent militia Syriaca, clari fuerunt, sed posteriores, ut commodius viverent a militia immunes, pauperiem causati, sacerdotalem ordinem amplexi sunt, divitiasque sedulo occultarunt, tandem migrare iussi, eo loco ubi nunc habitant, aedes prioribus magnificentiores erexerunt, cum ante carmelitani sibi ibidem sedem parassent, templumque satis pro numero ipsorum amplum, infelici tamen successu subsidentibus aliquoties fundamentis struxerunt. Adiunctum huic sub cura balivi, hospitale divae Agathae anno 1378 fundatum, quod nunc vulneratis militibus aliisque peregrinis aegrotantibus destinatum. Ad vestibulum vel portae occidentalis caput leguntur haec verba in lapide Benthemico incisa: Anno Domini MDXXXI haec facta sunt. Bd (sic). Ad templi vero inferioris fornices: Anno millesimo quingentesimo vigesimo quarto perfecta est haec testudo, et paulo superius ad chori testudinem chronographicum exprimitur carmen. 1558 - 1551. . In de marge: Notat et roseus color annum. EXtrVctVM est opVs hoC, sene proCVrante BaLIVo Bernardo a DVVen, roseus color indicat annVm. . In negentiende-eeuwse hand hieronder geschreven:Het chronostichon luidde waarschijnlijk:E x tr uc t um est op u s ho c sene proc u rante ba liv oBernardo a D uv en notat et rose u s c o l or annos.(Zie [M.L.] d' Yvoy, [ Liber epitaphiorum , ca. 1783, hs., aanwezig HUA] f. 66).De onderstreepte letters geven tezamen 1551, terwijl die bij Van Buchel 1658 zouden geven. Zie pag. 168 rechts. Ad vestibulum porticus antiquam ad ipsam pervenias haec
subject
Christoffel, St.,
label
Christoffel, St.,