hetutrechtsarchief
/
Dataset
/
Login
Register
Netwerk Digitaal Erfgoed
Het Utrechts Archief - Dataset
Browser
Triples
Insights
Schema
BETA
Class frequency
Class hierarchy
SPARQL
Elasticsearch
Graphs
37
Services
3
r30168957
r30168957
https://hetutrechtsarchief.nl/id/r30168957
Et fuit vir discretus, honestus, pius, et pacificus. Hoc tempore Theodericus comes nonus duxit uxorem Sophiam filiam Ot[honis] de Rinegh comitis Palatini, de qua genuit Florentium successorem, Othonem de Benthem comitem, Balduinum antistitem, Theodericum pontificem, Peregrinum presidem, Sophiam abbatissam, Hadewigim monialem, et Petronillam domicellam. Hoc tempore, scilicet M o CXXV obiit imperator Heinricus et Lotharius dux, avonculus Theoderici comitis, fuit electus imperator et abstulit comitatus de Oestergou et Westergou ab ecclesia Traiectensi, et concorporavit eos comitatui Hollandie. Autem episcopus fecit pacem inter Theodericum et Hermannum de Kuyc. Hic occidit proavum suum in Hamert uulcis- centem. Quia Heremannus construxit in Insula Beate [Marie] monasterium pro anima comitis Florentii occisi. Iste comes tempore hyemali introivit et habuit victoriam contra Frisones. Sed postea insidi- ose occisus fuit. Et Theodericus co- mes, frater eius, vindicavit.
sameAs
r30168957
https://hetutrechtsarchief.nl/id/r30168957