hetutrechtsarchief
/
Dataset
/
Login
Register
Netwerk Digitaal Erfgoed
Het Utrechts Archief - Dataset
Browser
Triples
Insights
Schema
BETA
Class frequency
Class hierarchy
SPARQL
Elasticsearch
Graphs
37
Services
3
r29370429
r29370429
https://hetutrechtsarchief.nl/id/r29370429
Interea optimum praesulem, cum iam confoederatorum insolentia in tyran- nidem vergeret, huius calamitatis taedere coepit indoluitque vehementer quod confoederatorum factioni, tantum licentie indulserat, praesertim cum efficacissimis argumentis illi probaretur, multa indigna Soudenbalgum, Vornium, caeterosque proscriptos pertulisse. Subodoratus Confoederatorum imposturas, quid iam suis vafriciis venarentur, haud quaquam vigilantem antistitem latebat. Diligentius ergo pensitato negocio, quaquaversum tabelliones parato in hoc diplomate misit, Soudenbalgum et reliquos item exules, dato salvo (ut aiunt conductu, ad se Dorestatum evocans, ut exactius de eorum causis cognosceret. Soudenbalgus et reliqui item exules, hunc apud antistitem favorem nacti, sine mora Dorestatum sese contulere. Eo postquam devenissent, primum per literas apud antistitem causam suam agere iubentur, tandem ad colloquium admissus Soudenbalgus, ut est vir mellite facundie, se suosque de intentata calumnia, non absque multorum admiratione, vindicavit. Hortatur itaque antistes exules bono esse animo, spondetque se propediem auspice Christo, curaturum, ut suis sedibus restituantur
sameAs
r29370429
https://hetutrechtsarchief.nl/id/r29370429