hetutrechtsarchief
/
Dataset
/
Login
Register
Netwerk Digitaal Erfgoed
Het Utrechts Archief - Dataset
Browser
Triples
Insights
Schema
BETA
Class frequency
Class hierarchy
SPARQL
Elasticsearch
Graphs
37
Services
3
r29293305
r29293305
https://hetutrechtsarchief.nl/id/r29293305
Maximè cum in hoc hominum genere plerique stupidiores sint, quam ut ipsi recte indicare queant, et iidem prefractiores, quam aliene sentencie velint accedere. Haec ubi Soudenbalgus libere satis perorasset, iussus est, unà cum collega Vornio paulisper e senatu secedere. Paruit, secessit, tum omnia tentata, omnia sursum atque deorsum iactata, factaque tandem consultatione, quoniam maior pars plerumque solet vincere minorem, a nobilium ordine decretum est, ut aliquot e promiscua plebe seligerentur, rationem excepturi, nominatis viginti quinque sue farine hominibus, horum arbitrio, omnis rationis censura permittebatur, nec alia ratione, quicquam esse ratum voluere, nisi quod illi suo calculo approbassent.
sameAs
r29293305
https://hetutrechtsarchief.nl/id/r29293305