tibi multa fuere Adversa, heu ingrata nimis tibi Belgica terra, Nam tibi quod dederat Britannia Belgia ademit. Ostenso terrae tantum tibi clauditur aetas. O multum dilecte tuis, quam dura parenti Haec tua mors, votis nimium insidiata benignis, Sed requiesce, animam astra tenent, tumulo hocque teguntur Ossa, quies ut sit Wingfelde tibi fausta precamur. * Quisquis es, hic quaeso, si non grave, siste parumper Et lege, namque tibi et talia fata ferent. Lustrantem ter quinque annos atque insuper octo Luces, Mariam de Rede Parca tulit. Astra tenet melior pars, terra haec viscera tandem, O, quae quoque iuncta animae coelica tecta colent. * Primum vitrum porticus a sinistro latere, historiam habet depictam nativitatis dominicae, cum simulachro viri canonici albata in veste, sine tamen insigniis. Non procul hinc ad parietem tabella emortualis pendet, in qua depicta insignia duarum vestalium cum ipsarum simulacris. * Hic divae Virginis imago, cum hac inscriptione: Anno Domini MDXX obiit Cristina de Hardenbroec, nonna huius conventus, orate pro ea. Anno Domini MV c XXIX, XXIX mensis martii, [obiit] Aleydis de Blockhoven, filia Joannis de Ostrum, orate. . Boven haar wapen in negentiende-eeuwse hand bijgeschreven: Oostrum en Blochoven van J[utphaes]. Ibidem in una tabella: Anno Domini MCCCCCXIII, quinta die septembris, obiit Jutta de Teylingen, monialis, orate pro ea. Monialis cum tutelari. * Colores adeo temporis iniuria mutati, ut fere campus niger aut ceruleus videatur. * Anno Domini MCCCCCXXIX obiit, die sanctorum Cosmae et Damiani, Geertrudis de Gruenestein. * Ibidem in una tabula: Joffrou Adriaen van der Haer, die Huge Uuysting wijf was, sterft in 't jaer ons Heren ... Anno Domini MV c XIIII, die sanctae Emerentianae, obiit Belia de Voort, priorissa huius conventus. Virgo vestalis suo habitu, et divo tutelari episcopo. * Joffrou Aleyt Hacke, nonne van desen convente, sterft ... Anno Domini MV c XXXVII, ipso die Innocentium, obiit Magdalena Uteneng, suppriorissa huius conventus. Virgo sacra cum diva tutelari. * Hic quoque suspensa nuper tabula, cum hisce signis Winckfeldicae familiae et epitaphio sequenti: Winckfelt / Harington / Sidny / Deny. * Quid salsis lachrimis tremulis et vocibus heres, O lector. Tua verba probant te flere peremptum Hunc iuvenem, quem stemma vetus queque inclyta fama, Virtus et probitas commendant viam, luge, Luge igitur, veri et nostri haec sunt verba doloris. Heu, Carole infelix crudeli morte perempte Ante diem tibi Parca ferox,