Post obitum predictorum duorum electorum pontificum Theodericus de Are, prepositus Traiecti Superioris, tricesimus secundus episcopus. Vir illustris et prudens, consiliarius imperatoris, de Cecilia venit. Et totum episcopatum multis expensis et oneribus aggravatum invenit. Ideo ad Orientalem Frisiam primo accessit, ut per precariam posset ab eis habere pecuniam. Sed Wilhelmus de Hollandia, tunc comes, ibidem populi sui exac- tionem habere noluit, et episcopum in monasterio Stavrie post missarum celebrationem armata manu cepit. Sed quidam monachi et alii Frisones conscientia moti ne sententiam excommunicationis incurrerent, episcopum liberaverunt, et eum cum veloci navigio perduxerunt. Sed Theodericus Hollandie et Otto Ghelrie comites contra eum graviter conspiraverunt, quia contra Wilhelmum, comitem Oestfrisie, movit contentionem, quia unus frater fuit et alius socer. Postmodum Theodericus, comes Hollandie, Traiectum obsedit et Buscumducis expugnavit. Sed quia Otto, comes Ghelrie, dolose captus fuit a duce Bra- bancie, ideo Theodericus comes voluit Ottonem liberare, de civitate recessit, et Buscumducis armipotenter intravit. Sed ante reditum eius captus fuit. Et Theodericus episcopus una die depredavit Hollandiam, et altera die succendit Veluam.