Laurensabdij te Oostbroek
1588. episcopatus fuisse sculpta, ex relliquiis apparebat non tamen a Godebaldi aevo. [Laurensabdij te Oostbroek ] Laurentianum monasterium in Oostbroeck, loco suburbano Traiectensi, fundatum olim circa annum 1122 a Mechtilde, imperatrice, ut folio precedente expressum est. De qua fundatione et subiectione monialium in Oostbroeck, vide a. literas Ludolfi, 1 abbatis sancti Laurentii, in Nova Bethlem, b. de anno 1223 sub Godebaldo episcopo etc., c. authenticas Wilibrandi episcopi anno 1231 ad petitionem Henrici abbatis traditis, ordinis sancti Benedicti, tam stricte olim observati, ut carcer ordinis diceretur. Ex quo prodiit praeter alios, Robertus abbas Tutiensis caenobii, vir doctissimus, quod monumenta ab eo relicta orbi testantur, qui obiit sub Lothario 2 o imperatore, . Lees 3 o . cuius obitum in annum 1138 referunt. Hoc monasterium integrum puer adhuc vidi et carbones ibi Laurentianae mortis instrumenta ceu reliquias. Cum vero deflagraret bellum Hispaniarum, ne civibus noceret, 14 aprilis venditae materiales caenobiorum utriusque anno 1580 consentiente, ut ferunt, abbate Oostbroecano. Et cum adhuc quaedam ruinae et inutiles relliquiae, ad annum usque 1612 superessent, hae eodem anno mense maio venditae, ita ut praeter portam et turrim ac praedium suburbanum sive rusticum, iam nihil ultra supersit. Vidi ibidem tam in vitris quam aliis locis expressa, haec insignia: A.L.N. * In lapide vero sarcophago absque inscriptione, haec signa: J.R. * J.R. Ex ruinis monasterii in urbe conspectis, descripsit G. Lap, iurisconsultus: Anno Domini millesimo centesimo vicesimo octavo, id. novembris, obiit reverendus dominus, dominus Godeboldus, XXIIII episcopus Traiectensis, ex Frisia oriundus, qui sedit annis sedecim, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace. Urna in qua ossa eius iacuerant, ad caput lupum ad pedes crucem videbatur habuisse. Ibidem itidem signa Abbates Laurentii in Oostbroeck Ludolfus, 1. abbas in Oostbroeck, anno 1113. * 2. Herewoldus, anno 1147, vocatur, et Enewoldus, anno 1164. 3. Godefridus, abbas. 4. Conradus, abbas sancti Laurentii 1228. 5. Henricus, abbas sancti Laurentii 1231. 6. Everardus, abbas in Oostbroeck. 7. Theodoricus, abbas in Oostbroeck, in junio. 8. Dominus Henricus, abbas in Oestbroeck. Dominus Gunterus de Reno, abbas, vivebat anno 1347. Dominus Gerardus, abbas. Dominus Jacobus Soudenbalch, abbas, in vivis fuit annis 1368 et sequentibus, ex familia Lichtenbergi a , ut sigillum indicat. Dominus Johannes de Wulven, abbas. Anno 1378 obiit dominus Wilyndus, abbas sancti Laurentii 10. creditur. Dominus Henricus. Dominus Joannes, abbas. Dominus Everardus. Dominus Nicolaus, abbas. Dominus Harmannus abbas 17, is forte dominus Harmannus Capellaen, qui vivebat anno 1397, 1404. Dominus Henricus Valckendael Dominus Joannes de Wulven, 1409, 1425, 1432. Dominus Joannes Buys, . Abusievelijk voor Ruys(ch). abbas, 1446. Dominus Joannes Ruysch, abbas Laurentii anno 1446, obiit anno 1462. Dominus Albertus Vrenck, abbas, 1471, 1490, obiit 1502, in reformatione 2, 6 id. februarii, de Wesep. Dominus Splinterus de Dorssem, anno 1504, 1505, abbas, in reformatione 4, obiit 1522. Cum dominus Jacobus de Doemborch primus fuisset reformationis abbas, sub episcopo Davide, quando concubinarii et proprietarii qui reformari nolebant, eiecti sunt, obiit 1483 abbas Domborch. Everardus a Mauric, abbas reformatus V, sepultus regit anno 1528. Johannes Verborch, abbas VI in reformatione, qui obiit anno 1541. Dominus Jacobus de Baren, VII reformationis abbas, anno 1565. Cristophorus Rossius, vel Albertus, creatus 9 martii anno 1565, sedit tamen mensibus 9, et, iudicio G. Lappii et Baltazar Blijenburgii, veneno periit. Dominus Petrus de Wijc, 9 abbas in reformatione, obiit anno