NL-UtHUA_A100823_000017.jpg
Quo facto omnis Septiwaudiis libertatis spes ablata est nulla repug- nandi fiducia est reliqua. Hoc solo sese solati sunt, quod haud quaquam ambigerent, nullum violentum fore perpetuum: Interim silentio se contegunt, in meliora sese tempora reservantes.Porro confoederati, ubi neminem suis technis obstrepere, nullum suis conatibus adversari viderunt, egregium facinus animo meditantes, decreverunt semel omnium civium libertatem, cuius scintillula duntaxat supererat pessundare. [In de marge: Anno 1527] Anno itaque 1527 circa hos dies qui nobis proximam minantur quadragesimam, contemplantes undique, quinam hisce suis coeptis potissimum suppetias ferrent, placuit tandem e ditione Iselstenica Benscopiorum auxilia contrahere, quibus capitale semper odium in Tra- iectinos fuit. Iunctis pariter copiis, edicto mandavere Septiwaudii, uti omnia sodalitiorum signa que vexilla appellant, ad episcopalis aule prefectum quamprimum ferrent. Dicto parverunt Septiwaudii, quibus preterea indictum est, ne conventicula deinceps aut matutinus consultati- ones inter se haberent. Omnia denique que metu adactus episcopus iampridem indulserat, queque ex veteri instituto obtinebant, antiquata atque irrita fieri voluerunt, multaque in hunc modum decreta, que cum patriis legibus civiumque libertate ex diametro pugnare videbantur. [In de marge: Benscopii] Voti compotes facti confoederati, Benscopios domum remigrare iusserunt, nec multo post milites conductitios exhausto nuper aerario facere missos.Interea optimum praesulem, cum iam confoederatorum insolentia in tyran- nidem vergeret, huius calamitatis taedere coepit indoluitque vehementer quod confoederatorum factioni, tantum licentie indulserat, praesertim cum efficacissimis argumentis illi probaretur, multa indigna Soudenbalgum, Vornium, caeterosque proscriptos pertulisse. Subodoratus Confoederatorum imposturas, quid iam suis vafriciis venarentur, haud quaquam vigilantem antistitem latebat. Diligentius ergo pensitato negocio, quaquaversum tabelliones parato in hoc diplomate misit, Soudenbalgum et reliquos item exules, dato salvo (ut aiunt conductu, ad se Dorestatum evocans, ut exactius de eorum causis cognosceret. Soudenbalgus et reliqui item exules, hunc apud antistitem favorem nacti, sine mora Dorestatum sese contulere. Eo postquam devenissent, primum per literas apud antistitem causam suam agere iubentur, tandem ad colloquium admissus Soudenbalgus, ut est vir mellite facundie, se suosque de intentata calumnia, non absque multorum admiratione, vindicavit. Hortatur itaque antistes exules bono esse animo, spondetque se propediem auspice Christo, curaturum, ut suis sedibus restituantur