Lodewijk de Vrome (778-840)
[In de marge] septimus episcopus Traiectensis fuit Deificus homo, benivolus, humilis et sapiens clericus. Tempore suo, scilicet anno Domini VIII c et XV , papa Stephanus venit ad Franciam in civitate Remensi et ibi dedit regi Ludovico imperialem benedictionem et eius contho- rali regine. Et illa mortua recepit in uxorem Judith, filiam ducis Bavarie, consanguineam suam, et propter hoc prohibitum matrimonium sanctus Fredericus episcopus sequens fuit interfectus. De ista Judith genuit filium nomine Karolum, qui fuit rex et imperator, et de isto primus comes Hollandie fuit in dominio investitus in vasallum et in feudo masculino. Episcopus senex obiit III nonas octobris et sepultus cum aliis. [In de marge] Iste iuvenis fuit oblatus sancto collegio et bene instructus aba episcopo Rixfrido et ab eo ordinatus. Et [post] eum fuit electus in episcopum ad rogatum imperatoris qui venit ibi cum sua coniuge prohibita. Quia consecratus fuit presente imperatore Ludovico, quem redarguit propter suum prohibitum coniugium. Item misit Sanctum Odulphum in Staveren et metivit ad Wallacriam et obiit anno Domini VIII c XXXVIII , XV kalendas mensis augusti. [In de marge] Nota: quod tempore Hungeri, episcopi sequentis, anno quinto sui regiminis supervenit primus comes Hollandiae Theodericus qui fuit de regali prosapia Francigenarum oriundus. Vir valde famosus et in gestis exercitii militaris multum commendatus. Propterea anno Domini DCCC o et LXIII o Karolus dictus calvus, rex Francorum et imperator Romanorum, filius Ludovici Pii, filii Karoli Magni, ad instantiam comitis Haganonis tradidit ecclesiam Egmondensem predicto Theoderico et Kinhem et Zuitgerdehaga usque Fortra- pacha [per] paginam specialiter privilegio roboratam anuli regalis ut iure feodali possideret eandem dicionem, et Danos e Romano imperio profugaret, qui tunc Hollandiam actualiter […]
subject
Lodewijk de Vrome (778-840)
label
Lodewijk de Vrome (778-840)