Koenrad van Hochstaden, aartsbisschop van Keulen (1238-1261)
Iste studuit ecclesiastica ministeria sublimare et iura temporalia strenue gubernare. Sed domini de Aemstel et de Woerden erant adversarii eius, quia Goeswinus depositus fuit eis propinquus. Ideo cum comite Ghelrie confederati episcopatum assidue perturbaverunt. Sed episcopus Henricus viriliter opposuit se cum quibusdam ministerialibus suis et tandem in bello eos devicit, multos occidit, et plures fugavit. Et predictos dominos cepit et eos funibus alligatis citra equum suum trotare fecit et captivos infra Traiectum perduxit. Et a rege Wilhelmo, comite Hollandie, et ab archiepiscopo Coloniensi, qui civitatem cum clero custodivit, honorifice susceptus fuit. Et ad supplicationem eorum dictos captivos ad veniam recepit, et magnam graciam eis fecit. Item quia comes Ghelrie fuit cum parte eorum contra episcopum et terram eius infestaverat, ideo episcopus intravit Veluam, et combussit villas et predam maximam recepit. Quam Ghelrenses congregati nitebantur recuperare. Sed episcopus econtra viriliter in bello devicit et profugavit, et cum multis captivis et spoliis gloriose Traiectum reversus fuit. Et adeo ditatus, quod castrum Vredelant edificari fecit contra incursionem domini de Aemstel et rebellionem complicum suorum. Iste Heinricus de Viena episcopus […]archiepiscopi Coloniensis […] Tekst weggevallen door wegsnijdenbladzijderanden. quia plures villas eius combussit, et predam magnam contraxit et plures cepit captivos. Sicque perdiderunt animosam audaciam et sic archiepiscopus per solam industriam Heinrici episcopi ab imminenti bello liberatus fuit. Et episcopus plurimum ditatus reversus fuit. Gloriose rexit annis XXV. Et instituit collegium XII canonicorum in Steenwijc. Et posuit primum la-pidem ad fundamentum nove fabrice ecclesie Traiectensis.
subject
Koenrad van Hochstaden, aartsbisschop van Keulen (1238-1261)
label
Koenrad van Hochstaden, aartsbisschop van Keulen (1238-1261)