Tempore namque domini Hongeri, Traiectensis episcopi undecimi, comitatus Hollandie exordium habuit a Karolo Calvo Francorum rege, qui anno Domini DCCC o LXIII o XV- II o kal. iulii largitus est cuidam The- oderico viro nobili et probo, ad instan ciam comitis Haganonis, primo comitatum in Hollandia per paginam privilegii anulo regio consignatam, ut contra Danos vice regia tamquam propugnator imperterritus diuturnas muniret excubias; Dani enim iampridem Traiectensem, Dorestatum et omnes provincias circa limbum maris occidui crudelissime depopula- verant. [In de marge] Post multa miracula in Davan- tria requiescit. Qui fuit vere sanctus, doctus, pius et ingenuus. Et interpretatur Radbodus ‘consilii nuncius’, quia magni consilii fuit in palacio Karoli regis educatus in VII artibus excellenter imbutus. De sanctis Wilbrordo, Bonifacio et Translatione Sancti Martini flores et officium edidit. [In de marge] septimus episcopus Traiectensis fuit Deificus homo, benivolus, humilis et sapiens clericus. Tempore suo, scilicet anno Domini VIII c et XV , papa Stephanus venit ad Franciam in civitate Remensi et ibi dedit regi Ludovico imperialem benedictionem et eius contho- rali regine. Et illa mortua recepit in uxorem Judith, filiam ducis Bavarie, consanguineam suam, et propter hoc prohibitum matrimonium sanctus Fredericus episcopus sequens fuit interfectus. De ista Judith genuit filium nomine Karolum, qui fuit rex et imperator, et de isto primus comes Hollandie fuit in dominio investitus in vasallum et in feudo masculino. Episcopus senex obiit III nonas octobris et sepultus cum aliis. [In de marge] Nota: quod tempore Hungeri, episcopi sequentis, anno quinto sui regiminis supervenit primus comes Hollandiae Theodericus qui fuit de regali prosapia Francigenarum oriundus. Vir valde famosus et in gestis exercitii militaris multum commendatus. Propterea anno Domini DCCC o et LXIII o Karolus dictus calvus, rex Francorum et imperator Romanorum, filius Ludovici Pii, filii Karoli Magni, ad instantiam comitis Haganonis tradidit ecclesiam Egmondensem predicto Theoderico et Kinhem et Zuitgerdehaga usque Fortra- pacha [per] paginam specialiter privilegio roboratam anuli regalis ut iure feodali possideret eandem dicionem, et Danos e Romano imperio profugaret, qui tunc Hollandiam actualiter […]
subject
label
Karel de Kale