Judith van Beieren (ca. 805-843)
[In de marge] septimus episcopus Traiectensis fuit Deificus homo, benivolus, humilis et sapiens clericus. Tempore suo, scilicet anno Domini VIII c et XV , papa Stephanus venit ad Franciam in civitate Remensi et ibi dedit regi Ludovico imperialem benedictionem et eius contho- rali regine. Et illa mortua recepit in uxorem Judith, filiam ducis Bavarie, consanguineam suam, et propter hoc prohibitum matrimonium sanctus Fredericus episcopus sequens fuit interfectus. De ista Judith genuit filium nomine Karolum, qui fuit rex et imperator, et de isto primus comes Hollandie fuit in dominio investitus in vasallum et in feudo masculino. Episcopus senex obiit III nonas octobris et sepultus cum aliis. [In de marge] Iste iuvenis fuit oblatus sancto collegio et bene instructus aba episcopo Rixfrido et ab eo ordinatus. Et [post] eum fuit electus in episcopum ad rogatum imperatoris qui venit ibi cum sua coniuge prohibita. Quia consecratus fuit presente imperatore Ludovico, quem redarguit propter suum prohibitum coniugium. Item misit Sanctum Odulphum in Staveren et metivit ad Wallacriam et obiit anno Domini VIII c XXXVIII , XV kalendas mensis augusti.
subject
Judith van Beieren (ca. 805-843)
label
Judith van Beieren (ca. 805-843)