Hendrik van Vianden, bisschop van Utrecht (1249-1267)
38. Hinricus de Vienna, qui funditus construxit castrum dictum Vredelant, primum eciam lapidem posuit in nova fabrica Maioris ecclesie Traiectensis. Et obiit anno Domini M o CC o LXVII II nonas iunii in die beati Bonifacii. Tempore vite istius Hinrici interfectus Wilhelmus comes Hollandie, qui fuit rex Alamannie, in Frisia in anno Domini M o CC o LV circa Purificationem Beate Marie. Et est sepultus predictus Henricus episcopus in parte boriali ecclesie nostre Traiectensis, ad cuius sepulcrum versus huiusmodi sunt scripti: Struxi, Martine, Vredelant pro pace tuorum. Pace beatorum fruar, ut tecum sine fine .Iste fuit prepositus Sancti Johannis et 37 electus. Et de Aemstel fuit oriundus. Sed vix per annum rexit episcopatum. Quia simplex fuit et de rebus ecclesie non sollicitus, sic quod episcopatus per Ottonem sublimatus per eum fuit quasi destructus, ideo per generale capitulum et principes destitutus cessit oneri et honori, et Heinricus de Vienne fuit electus.Iste studuit ecclesiastica ministeria sublimare et iura temporalia strenue gubernare. Sed domini de Aemstel et de Woerden erant adversarii eius, quia Goeswinus depositus fuit eis propinquus. Ideo cum comite Ghelrie confederati episcopatum assidue perturbaverunt. Sed episcopus Henricus viriliter opposuit se cum quibusdam ministerialibus suis et tandem in bello eos devicit, multos occidit, et plures fugavit. Et predictos dominos cepit et eos funibus alligatis citra equum suum trotare fecit et captivos infra Traiectum perduxit. Et a rege Wilhelmo, comite Hollandie, et ab archiepiscopo Coloniensi, qui civitatem cum clero custodivit, honorifice susceptus fuit. Et ad supplicationem eorum dictos captivos ad veniam recepit, et magnam graciam eis fecit. Item quia comes Ghelrie fuit cum parte eorum contra episcopum et terram eius infestaverat, ideo episcopus intravit Veluam, et combussit villas et predam maximam recepit. Quam Ghelrenses congregati nitebantur recuperare. Sed episcopus econtra viriliter in bello devicit et profugavit, et cum multis captivis et spoliis gloriose Traiectum reversus fuit. Et adeo ditatus, quod castrum Vredelant edificari fecit contra incursionem domini de Aemstel et rebellionem complicum suorum. Iste Heinricus de Viena episcopus […]archiepiscopi Coloniensis […] Tekst weggevallen door wegsnijdenbladzijderanden. quia plures villas eius combussit, et predam magnam contraxit et plures cepit captivos. Sicque perdiderunt animosam audaciam et sic archiepiscopus per solam industriam Heinrici episcopi ab imminenti bello liberatus fuit. Et episcopus plurimum ditatus reversus fuit. Gloriose rexit annis XXV. Et instituit collegium XII canonicorum in Steenwijc. Et posuit primum la-pidem ad fundamentum nove fabrice ecclesie Traiectensis. Rechterkolom Otto de Hollandia, episcopus Henricus de Vienna, episcopus Johannes de Nassouwen, electus Johannes de Ziric, episcopus Wilhelmus de Machlinia, episcopus Guido de Hannonia, episcopus Fredericus de Ziric, episcopus Jacobus de Otshorne, electus et confirmatus Johannes de Bronchorst / Johannes de Dyest, episcopus Nicolaus de Capotioc de Roma, electus Johannes de Arkel, episcopus Johannes de Virnenborch, episcopus Arnoldus de Hoerne, episcopus Florencius de Wevelichoeven, episcopus Fredericus de Blankenhem, episcopus Swederus de Culenburch, episcopus Rodolphus de Diepholt, episcopus David de Burgondia, episcopus
subject
Hendrik van Vianden, bisschop van Utrecht (1249-1267)
label
Hendrik van Vianden, bisschop van Utrecht (1249-1267)