Dirk VI, graaf van Holland (1121-1157)
Et fuit vir discretus, honestus, pius, et pacificus. Hoc tempore Theodericus comes nonus duxit uxorem Sophiam filiam Ot[honis] de Rinegh comitis Palatini, de qua genuit Florentium successorem, Othonem de Benthem comitem, Balduinum antistitem, Theodericum pontificem, Peregrinum presidem, Sophiam abbatissam, Hadewigim monialem, et Petronillam domicellam. Hoc tempore, scilicet M o CXXV obiit imperator Heinricus et Lotharius dux, avonculus Theoderici comitis, fuit electus imperator et abstulit comitatus de Oestergou et Westergou ab ecclesia Traiectensi, et concorporavit eos comitatui Hollandie. Autem episcopus fecit pacem inter Theodericum et Hermannum de Kuyc. Hic occidit proavum suum in Hamert uulcis- centem. Quia Heremannus construxit in Insula Beate [Marie] monasterium pro anima comitis Florentii occisi. Iste comes tempore hyemali introivit et habuit victoriam contra Frisones. Sed postea insidi- ose occisus fuit. Et Theodericus co- mes, frater eius, vindicavit. Hoc tempore Otto, comes palatinus, in bello captus fuit ab episcopo et in civitate retentus. Ideo Theodericus comes civitatem obsidione cinxit, sed episcopus cum toto clero martirio se exposuit, et cum crucibus, vexillis, et superpliciis comi- tem exivit. Et comes in se reversus erubuit et ingemuit, et veniam petiit, et fideles amici facti sunt. Et Otto comes liberatus fuit, et castrum in Benthem a Sancto Martino in feodum recepit.per potentiam Theoderici comitis Hollandie et comitum Ghelrie et Clivie et postremum in Leodio conservatus fuit per car- dinalem legatum et per Conrardum regem. Iste episcopus fuit levis animi et in presencia eius fiebat strages homicidii. Et intestina bella civium non potuit cohibere nec ministeriales refrenare. Hoc tempore fiebant prodigia in luna, et terremotus in Tripoli, Damasco et in Antiochia maxime [erat]. Comites Hollandie quorum primus venit tempore Hungeri episcopi Traiectensis sui episcopatus anno quinto. Theodericus Theodericus Arnulfus, qui fuit interfectus Theodericus Theodericus, qui fuit interfectus Florentius, interfectus Theodericus Florentius Theodericus Florentius Theodericus Wilhelmus Florentius, interfectus Wilhelmus Romanorum rex, interfectus Florentius, interfectus Johannes, eius filius Johannes, primus comes Hanonie et Hollandie Wilhelmus Bonus Wilhelmus, interfectus in Frisia Margreta, soror dicti Wilhelmi, imperatrix Wilhelmus, Margrete filius, infirmus Aelbertus Wilhelmus, eius filius
subject
Dirk VI, graaf van Holland (1121-1157)
label
Dirk VI, graaf van Holland (1121-1157)