Cornelis van Meerten
Capti sunt autem ex Gelriis generosus dominus Christophorus comes de Moursa, cui post Rossumum Traiectine civitatis prefectura obvenerat. Dominus Walravius Wardenburgus, atque Gwinandus Arnhemus, Doctor, Gelrie Ducis consiliarius. Ex confoederatis vero sexaginta capti referuntur inter quos insigniores erant, Ex ecclesiasticis infrascripti. Dominus Georgius Solmius Decanus basilice Divi Petri. Magister Godefridus Campenus canonicus Sancti Johannis, quondam officialis Traiectinus. Dominus Antonius Venrodius. canonicus Sancte Marie. Dominus Jacobus Gentus Dominus Jacobus Crollius Dominus Martinus Lewenburgius Dominus Johannes Realis Magister Arnoldus Lap van Waveren schreef in de kantlijn: 'Hermannus' Amerongius. canonicus Beati Petri. Ex nobilibus atque patriciis. Dominus Johannes Huchtenbrochus, eques auratus. Arnoldus Renessus de Vulven. Ghijsbertus de Ha. Johannes Wijckus. Cornelius Martssenus. Godefridus Regius pretor. Gerardus Feitus. Fridericus Rineveldius. Jacobus Vermatus. Gulielmus Knijffius. Cornelius Roijus. Ex plebeiis. Jodocus Eijckius. Confoederatorum choragus. Cornelius Haccus. Jacobus Blomius. Nicolaus Pellio. Petrus Beduerwerker et alii nonnulli qui confoederatorum factioni sese immiscuerant. Reliqui cum Gelriis aufugerunt. Universa proinde confoederatorum bona, aedes atque possessiuncule militibus in predam data sunt. Opimus hinc proventus, et militum prede, et antistitis fisco accrevit, omnibus affatim ditatis. Istis itaque rerum potitis, Gelrii, qui a Traiectinis profugerant, ubi usque ad oppidum Rhenorum, excurrissent, suamque tragoediam commilitonibus, qui Rheni erant denarrassent, territi et ipsi convasatis protinus omnibus, pariter in Gelriam relicto oppido Rheno demigrarunt. Atque eo modo Rhenorum oppidum in antistitis demum potestatem sine caede cuiuspiam devenit. Post haec antistes Traiectum veniens comitem Florentium eo accersiit, qui cum praesuli, quid nam illi hoc in negocio faciundum, quidve Reipublicae utile foret, consuluisset. Post quatridiuum ad exsercitum, qui in Velua eius praestolabatur adventum, reversus est. Ipsis itaque iibus iulii antistes, quinque ex confoederatis scilicet Godefri- dum, regium, pretorem Traectine civitatis, Gijsbertum de Ha Cornelium Hackum, Jacobum Blomium, et Nicolaum Pellionem capite plecti iussit. Die item altera 17 kalendas augusti Loesdrechenus quidam transfuga in medio civitatis patibulo affixus est, 12 proinde kalendas augusti 7 ex confoe- deratis decollati sunt. Scilicet Johannes de Wijck. Cornelius de Martzen, Gerardus Feitus, Gulielmus Knijff, Jodocus Eyckius, Petrus Beduer- wercker atque Cornelius Roijus. [In de marge: Straf over de muyters ] En veel goede luden wierden gevangen ende Gijsbert van der Aa, Godart de Coning, Jan van Wijck ende Cornelis van Merthen ende meer andere liet den biscop richten en onthalsen. Ende meester Antonie van Venrode ende meester Geurt Kuynretorf liet zijn genade te Wijck in een sack steken en drenken in de Leke ende heer Jurian van Solms ende heer Jan van Hugtenbroek die saten tot Wijck gevangen op hoer lijf tot Allerhyligenavond 1528 ende op Allerhyligendagh quamen sij hier.
subject
Cornelis van Meerten
label
Cornelis van Meerten