Capti sunt autem ex Gelriis generosus dominus Christophorus comes de Moursa, cui post Rossumum Traiectine civitatis prefectura obvenerat. Dominus Walravius Wardenburgus, atque Gwinandus Arnhemus, Doctor, Gelrie Ducis consiliarius. Ex confoederatis vero sexaginta capti referuntur inter quos insigniores erant, Ex ecclesiasticis infrascripti. Dominus Georgius Solmius Decanus basilice Divi Petri. Magister Godefridus Campenus canonicus Sancti Johannis, quondam officialis Traiectinus. Dominus Antonius Venrodius. canonicus Sancte Marie. Dominus Jacobus Gentus Dominus Jacobus Crollius Dominus Martinus Lewenburgius Dominus Johannes Realis Magister Arnoldus Lap van Waveren schreef in de kantlijn: 'Hermannus' Amerongius. canonicus Beati Petri. Ex nobilibus atque patriciis. Dominus Johannes Huchtenbrochus, eques auratus. Arnoldus Renessus de Vulven. Ghijsbertus de Ha. Johannes Wijckus. Cornelius Martssenus. Godefridus Regius pretor. Gerardus Feitus. Fridericus Rineveldius. Jacobus Vermatus. Gulielmus Knijffius. Cornelius Roijus. Ex plebeiis. Jodocus Eijckius. Confoederatorum choragus. Cornelius Haccus. Jacobus Blomius. Nicolaus Pellio. Petrus Beduerwerker et alii nonnulli qui confoederatorum factioni sese immiscuerant. Reliqui cum Gelriis aufugerunt. Universa proinde confoederatorum bona, aedes atque possessiuncule militibus in predam data sunt. Opimus hinc proventus, et militum prede, et antistitis fisco accrevit, omnibus affatim ditatis. Istis itaque rerum potitis, Gelrii, qui a Traiectinis profugerant, ubi usque ad oppidum Rhenorum, excurrissent, suamque tragoediam commilitonibus, qui Rheni erant denarrassent, territi et ipsi convasatis protinus omnibus, pariter in Gelriam relicto oppido Rheno demigrarunt. Atque eo modo Rhenorum oppidum in antistitis demum potestatem sine caede cuiuspiam devenit. Post haec antistes Traiectum veniens comitem Florentium eo accersiit, qui cum praesuli, quid nam illi hoc in negocio faciundum, quidve Reipublicae utile foret, consuluisset. Post quatridiuum ad exsercitum, qui in Velua eius praestolabatur adventum, reversus est. Ipsis itaque iibus iulii antistes, quinque ex confoederatis scilicet Godefri- dum, regium, pretorem Traectine civitatis, Gijsbertum de Ha Cornelium Hackum, Jacobum Blomium, et Nicolaum Pellionem capite plecti iussit. Die item altera 17 kalendas augusti Loesdrechenus quidam transfuga in medio civitatis patibulo affixus est, 12 proinde kalendas augusti 7 ex confoe- deratis decollati sunt. Scilicet Johannes de Wijck. Cornelius de Martzen, Gerardus Feitus, Gulielmus Knijff, Jodocus Eyckius, Petrus Beduer- wercker atque Cornelius Roijus.
subject
label
Cornelis Hack