Bernold, bisschop van Utrecht (1027-1054)
20. lees: 'vicesimus'. Markeringsteking in linkermarge, mogelijk om aan te geven dat Bernold ook een heilige was. Bernoldus inter sanctos et electos Dei merito habet sortem, quia infra muros Traiectenses tres fundavit ecclesias, scilicet Sancti Petri et Sancti Johannis, in quibus canonicos ordinavit, et Sancti Pauli, ad quam traxit monachos, quos Ansfridus in Sacro Monte instituerat. Unam vero eciam in Davantria ecclesiam construxit in honore Sancti Lebuini, quam dotibuspulcherrimis decoravit. Vixit in dignitate episcopali XXVII annis, et obiit anno Domini millesimo LIIII, XIIII o kalendas augusti/. [In de marge] Adeboldo episcopo defuncto contentio fuit in electione novi pastoris. Conrardus rex Romanorum Traiectum descendit ad supprimendam discordiam secum adducens Gyselam uxorem suam decentissimam. Sed quia eadem regina erat gravida et puerperio proxima, ideo locavit eam in pago de Oesterbeec apud Bernoldum presbyterum. Rex confestim transtulit se Traiectum pro unione capituli procuranda. Econtra graviori discordia invalescente totum capitulum compromisit in arbi- trio regis presentari ydoneum episcopum. Interim regina elegantem parturivit infantem nobilis forme et transmisit regi nova gaudia per Bernulfum sacerdotem. Qui rex pro desiderata legatione valde letus tradidit Bernoldo pontificium Traiectensis ecclesie et investivit eum per suum […] Regel weggesneden. Qui in ecclesia Sancti Petri principis apostolorum honorifice tumulatus est. Et Wilhelmus electus fuit vir. Linkerkolom Sanctus Willibrordus, archiepiscopus, alio nomine Clemens/ Sanctus Bonifacius, episcopus Sanctus Gregorius, episcopus Albricus, episcopus Thiaterdus, episcopus H/erwackerdus, episcopus Ryxfridus, episcopus Sanctus Fredericus, episcopus Albricus, episcopus Lutgerus, episcopus Hungerus, episcopus Odelbaldus, episcopus Egylboldus, episcopus Sanctus Rabodus, episcopus Baldricus, episcopus Volcmarus, episcopus Baldwinus, episcopus Sanctus Ansfridus, episcopus Adelboldus, episcopus Sanctus Bernoldus, episcopus Wilhelmus, episcopus Conradus, episcopus Burgardus, episcopus Godeboldus, episcopus In de kantlijn met een aandachtsteken: Oestbroick Andreas, episcopus Her d/bertus, episcopus Hermannus de Hoerne , episcopus Godefridus de Renen , episcopus Baldwinus, episcopus Arnoldus de Ysenborch , episcopus Theodericus de Hollandia , episcopus Goeswinus de Aemstel , episcopus Chronologisch gezien staat Gozewijn hier op de verkeerde plaats. Hij hoort tussen Otto III van Holland en Hendrik van Vianden. Theodericus de Are , episcopus Otto de Gelre, electus Otto de Lippa, episcopus Wilbrandus, episcopus
subject
Bernold, bisschop van Utrecht (1027-1054)
label
Bernold, bisschop van Utrecht (1027-1054)