Adelbold, bisschop van Utrecht (1010-1026)
19. Adeboldus ecclesiam Traiectensem, quam Baldricus fundavit, feliciter consummavit. Iste Adeboldus infra spacium unius anni victoriam optinuit ymmo succubuit/ contra quemdam Theoderi- cum nomine, comitem Hollandie, in duobus conflictibus. Iste eciam conscribi fecit vasallos dyocesis Traiectensis, ut eorum memoria perpetua haberetur. Obiit autem anno Domini M o XXVII o , V o kalendas decembris./ Vixit vero in episcopatu XIX annis. Hic Theodericus eiusque filius eiusdem nominis, primordiales Hollandie comites ac fundatores monasterii Egmondensis, honori- fice annis centum et viginti quinque Hol- landiensem regentes provinciam veluti gloriosi principes, tenuerunt pacem populo et ecclesie Traiectensi, que pacis amicicia usque Theodericum quartum Hollandie comitem ac A- dalboldum Traiectensem vicesimum Rechterkolom perduravit episcopum. Habuit enim idem episcopus quendam comitem in vasallum, qui Theodericus Ba- ve dictus est, circa horas Reni be- neficiatus. Hic se contradictorium ex- hibuit Theoderico comiti Hollan- die supradicto; quamobrem idem Hollandie comes antenominatum The- odericum Bave a suis dominacionibus eieciens fecit exulem et fugacem, qui mox eiectus episcopi requisivit patrocinium. Episcopus autem hec egre ferens, proposu- it vasallum suum possessionibus su- is restituere coadunavitque exerci- tum validum adversus Theoderi- cum Hollandie comitem. [In de marge] Qui requiescit infra tectum ecclesie Traiectensis, quam ipse cum Heinrico imperatore et XII episcopis consecrari et cum magna solempnitate honori-fice dedicari fecit. [In de marge] Adeboldo episcopo defuncto contentio fuit in electione novi pastoris. Conrardus rex Romanorum Traiectum descendit ad supprimendam discordiam secum adducens Gyselam uxorem suam decentissimam. Sed quia eadem regina erat gravida et puerperio proxima, ideo locavit eam in pago de Oesterbeec apud Bernoldum presbyterum. Rex confestim transtulit se Traiectum pro unione capituli procuranda. Econtra graviori discordia invalescente totum capitulum compromisit in arbi- trio regis presentari ydoneum episcopum. Interim regina elegantem parturivit infantem nobilis forme et transmisit regi nova gaudia per Bernulfum sacerdotem. Qui rex pro desiderata legatione valde letus tradidit Bernoldo pontificium Traiectensis ecclesie et investivit eum per suum […] Regel weggesneden. Linkerkolom Sanctus Willibrordus, archiepiscopus, alio nomine Clemens/ Sanctus Bonifacius, episcopus Sanctus Gregorius, episcopus Albricus, episcopus Thiaterdus, episcopus H/erwackerdus, episcopus Ryxfridus, episcopus Sanctus Fredericus, episcopus Albricus, episcopus Lutgerus, episcopus Hungerus, episcopus Odelbaldus, episcopus Egylboldus, episcopus Sanctus Rabodus, episcopus Baldricus, episcopus Volcmarus, episcopus Baldwinus, episcopus Sanctus Ansfridus, episcopus Adelboldus, episcopus Sanctus Bernoldus, episcopus Wilhelmus, episcopus Conradus, episcopus Burgardus, episcopus Godeboldus, episcopus In de kantlijn met een aandachtsteken: Oestbroick Andreas, episcopus Her d/bertus, episcopus Hermannus de Hoerne , episcopus Godefridus de Renen , episcopus Baldwinus, episcopus Arnoldus de Ysenborch , episcopus Theodericus de Hollandia , episcopus Goeswinus de Aemstel , episcopus Chronologisch gezien staat Gozewijn hier op de verkeerde plaats. Hij hoort tussen Otto III van Holland en Hendrik van Vianden. Theodericus de Are , episcopus Otto de Gelre, electus Otto de Lippa, episcopus Wilbrandus, episcopus
subject
Adelbold, bisschop van Utrecht (1010-1026)
label
Adelbold, bisschop van Utrecht (1010-1026)