Wees, Marcus van
609C5C839C3E4642E0534701000A17FD [Ramen] Post portam igitur supra memoratam occidentalem, versus septemtrionem spectatur vitrum, a Marco de Wese, decano olim collegii Martiniani, positum. Cuius Marci multa et frequens apud Hortensium libro de bellis civilibus Traiectinis . Hortensius 1547, 107-108. mentio, cum is author et velut princeps eorum fuerit, qui, Geldrico praesidio, urbem contra Bavarum antistitem muniendam censuerint. * Insignia . Bijschrift: Anno 1541. * Haec Wesicae [Wesaeae?] gentis insignia multis aliis in locis depicta adhuc extant. hic divo Martino, nescio quo iure aut titulo, nisi quod cum e Pannoniis originem trahere diceretur, a regum Hungariae stirpe non alienum existimaverint (adscripta), . In de marge, met verwijzingsteken. ubi inscitiam suam in primis et incautam pietatem luculenter sane produnt fabulatores isti, qui viri sancti autoritatem imminutam iri putarunt, nisi e regio genere ortum fingerent, tum illud magis falso argumento comprobarent, additis insigniis, quae illo tempore plane ignota, et aliquot demum post saeculis orta, verae historiae non ignaris satis superque liquet. In medio lineamentis suis et coloribus depicta, et ex parte adhuc integra est, ut mihi quidem videtur, Susannae historia. In infima vero vitri parte, ipsius decani effigies sacro seu albato habitu sese offert, quamvis nonnihil ventorum et temporis vi corrupta. Sequuntur ad septentrionem plura vitra pura, nullis coloribus aut picturis insignita. Supra portam tamen septentrionalem aedicula est.
subject
Wees, Marcus van
label
Wees, Marcus van