Uteneng, Cornelis
Traiectensis, hic sepultus, orate pro eo. Eodem fere in loco, legebatur epitaphium Simonis de Ostende, quod tamen hoc tempore legere non potui, cum caetera describerem 4 septembris anno 1611. Non procul a senatulo canonicorum, 'domum capitularem' vocant, est tabula Carolo Smijtero, consiliario Hollandiae, a Joanne Lentio, regi Hispaniarum a consiliis, suspensa cum hoc epitaphio: Nobili doctoque viro, domino Carolo Smijtero, Gandensi, curiae Hollandiae senatori regio, posuit Johannes Lentius. Hic posuit Flander Smijterus Carolus urnam, consul apud Batavos regis Ibere tui. CVM BataVos VeXat CIVILIS ErInnIs FIXos, heV, proprIIs VVLnera VVLnerIbVs, . De transcriptie van het chronogram is overgenomen uit het Diarium , 45. In de Monumenta is het onleesbaar. Martius hunc rapuit, coeloque Astrea locavit. Hic celebri tantum nomine fama viget. Obiit IX cal. apr. Olim fuerat Gandavi, in curia Flandriae, advocatus, et carminum libros reliquit. [] Anno Domini 1569, die 4 mensis maii, obiit magister Jacobus Utenenghe, huius ecclesiae decanus et canonicus, orate pro eo. Ibidem ad parietem: * D.O.M. Venerabili et nobili domino, domino Cornelio Utenenge, quinque ecclesiarum Traiectensium seniori canonico, et huius scolastico, de suo capitulo benemerito. Beatae eius memoriae posuerunt, vixit annos LXXXII, desiit anno MDLXXVIII, V cal. novembris. Mortua cum fuerit mors, redivi v us ero. Ad parietem: Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo nono, die vero XXVI martii, obiit venerabilis et eximius vir, dominus Fredericus ab Honseler, canonicus huius ecclesie, conditus in sepulcro decani consanguinei sui. In eadem templi parte ad parietem: Hic iacet sepultus venerabilis dominus Harmannus de Reno, decanus et canonicus huius ecclesie, qui obiit anno Domini MCCCCLXXXVIII, XXIIII [...]. * Ibidem: Anno Domini MCCCCLI, in profesto beati Willebrordi episcopi, obiit honorabilis vir, dominus Joannes Hervoert, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace. Ibidem sequitur: Anno Domini MCCCCLIII, ultima mensis januarii, obiit honorabilis vir, dominus Joannes de Brunsvelde, canonicus huius ecclesie sancti Petri Traiectensis, hic sepultus, orate pro eo. Ibidem ad parietem: * Videtur ex 'cannistis' hic potatoribus fuisse et id observatum in verbo 'cannonico'. * Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo, mensis maii die XXX, obiit venerabilis vir, dominus Henricus Voss, huius ecclesie canonicus, orate pro eo. Ibidem: In 't jaer ons Heeren MCCCCLXXXV, op st. Jansavont, doe sterft mr. Simon Haw, vicarius deser kerck, ende pastoir van Tuyl, God heb de ziel. In eadem templi parte, versus turrim, pila parietis hanc habet inscriptionem: Anno Domini MCCCCXLVIII, mensis julii 19, obiit honorabilis vir, dominus magister Petrus Vranconis, decretorum licentiatus, canonicus huius ecclesie sancti Petri Scolastici Albero, scolasticus sancti Petri, anno 1131. * Magister Wilhelmus, scolasticus, in kalendario. Theodoricus, scolarum rector, anno 1282. Anno 1333 obiit Rolandus de Steenkerke, scolasticus sancti Petri, in kalendario. Henricus Moliart, scolasticus sancti Petri Traiectensis, anno 1336. Magister Bertoldus, scolasticus, in kalendario. Hubertus de Stoutenborch, praepositus sanctae Mariae, scolasticus sancti Petri, circa annum 1400. Johannes de Compostele, scolasticus, obiit anno 1410. Anno 1447 obiit in octobre, magister Wilhelmus de Leiden, doctor in iure canonico, scolasticus. Harman van Rijn, scolasticus sancti Petri, anno 1465. Johannes Nijs de Borsalia, anno 1472, praepositus sancti Joannis, scolasticus sancti Petri. Mater eius, vrouwe Jutta de Lichtenberch, in kalendario sancti Petri circa principium. Cornelius Uteneng, scolasticus sancti Petri, obiit 1578. Wilhelmus Asch, obiit anno Christi 1615, aetate 53. Anno 1632 adhuc eo titulo fungitur et gaudet Asch de Wijc, ab avunculo adoptatus. Thesaurarii Johannes de Leiden, thesaurarius, in kalendario. Henricus, thesaurarius sancti Petri, anno 1311. Henricus Vrencken, anno 1322. Liber albus X, 41; in Registro 46. * Hubert de Wijse, thesaurarius sancti Petri anno 1388, folio 103. *
subject
Uteneng, Cornelis
label
Uteneng, Cornelis