381. Ram587. Diploma's van verheffing, erkenning en inschrijving in de Nederlandse adelstand van diverse personen, 1815-1849. Afschriften met aftekening van de wapens, (ca. 1850)passim descripta et etiam typis publicata hoc ordine: 1. Wilhelmus de Mechlinia et duo ignoti pontifices. 2. Duo Ottones de Geldria et de Lippia. 3. Baldericus et Godefridus. 4. Henricus de Vianda et Otto de Hollandia. Ad templi egressum meridionalem haec verba leguntur (...). Et quod fere praeterieram: eo loco, ubi olim altare XI millium virginum fuit, celebratum anno 1580 funus postremi episcopi Ad chori quoque exteriorem partem, pilae sive columnae a diversis ornatae olim erant divorum statuis, quibus iam amotis manent adhuc picturae, aulaea pretiosa simulantes, cum donatorum signis familiarum, quae hic apponenda duxi. Ad septentrionem: Adriani Rams, canonici Martiniani, qui obiit 22 junii anno 1518. * Sub statua: Sanctus Adrianus. Infra hoc epitaphium: * In 't jaer ons Heeren MCCCCC[XVIII] sterft Mr Adriaen Ram ... Cum insigniis Rammiorum. Et paullo inferius: In 't jaer MCCCCCL, opten XVII dach [van] mey, sterft mr. Adriaen Ram, canonic ten Doem, sijn neef, hier beyde begraven. Infra insignia Ram et Van der Hoeve. . Zie Borst e.a. 1997, 116. Ad meridiem vero Frederici de Coninck, canonici electi anno 1509. Sanctus Sebastianus. * In ambitu chori ad septentrionem est sacellum exiguum, in quo olim altare positum fuit a praeposito Uterlo, qui ibidem sepulcrum sibi fieri curavit. In pariete spectatur etiam-num divae Petronellae imago evanescente rubrica, quae olim fuit super inducta, et extat insuper lapis, his verbis notatus: Hee sunt relliquie quae in hoc altari continentur, quas dominus Swederus Uterloo prepositus et archidiaconus huius ecclesie Traiectensis, fundator et dotator huius altaris, hic congregavit, primum de ligno Domini, de sepulcro Domini, de calice Domini, quo in cena consacravit, sanctorum Petri, Bartolomei et Mathei, apostolorum. Est amplum inde sacellum olim, ut puto, Clivensium, in quo nuper Mulartius vitreas renovavit fenestras, ut supra expressimus. Hic nihil picturae restabat in parietibus, praeterquam signa ut videbatur Oosthoorniorum, in sanguinea area tria cornua candida. Secretum inerat eodem in sacello oratorium, ab omnium aditu seclusum, quod picturas in pariete plures continebat. In ambitu supradicto supra ianuam, quondam in lapide parietis, haec fugientibus fere literis legebantur: ... Ad orientem retro chorum, ossa quorundam episcoporum tumulata sunt, et suis notata versibus, quae vidiIn medio fere templi eo loco, ubi ad columnam sive pilam depicta spectantur insignia Isendoriana, lapis est in pavimento, cum hoc epitaphio et signis: [] Sepulcrum generosi domini Adriani ab Isenderen, sedis apostolicae protonotarii, ac huius ecclesie canonici, qui obiit VII februarii anno MDLXVI. . Van Beresteyn 1927, nr. 35, Haslinghuis en Peeters 1965, 390, nr. 113 (aldaar de kwartieren), Borst e.a. 1997, 61. Viator siste, quid sis, quid fueris, quid futurus es, perpende et mortuis bene precare. Vale. Ibidem nuper incisum in caeruleo marmore, epitaphium sequens: Berch van over de Vecht / De Wit van Brienen / Ruysch / Sas van Aemstel. . Haslinghuis en Peeters 1965, 393. * [] Reverendo clarissimoque domino, domino Johanni van den Berch, huius ecclesiae metropolitanae canonico, et electo canonicorum et suffragiis decano, iuris utriusque doctori, virtutis eius et fraterni amoris ergo Baltazar van den Berch, frater fratri desideratissimo, sepulcri huius saxum, sub quo corpus demortui conditum est, incidi curavit. Obiit praecipiti fato ereptus, XV cal. aprilis, anno a Christo nato MDCIX. . Van Beresteyn 1927, nr. 30, Haslinghuis en Peeters 1965, 393, nr. 106, Borst e.a. 1997, 98. Ibidem lapis est ex rudi marmore caeruleo, aereis laminis ornatum, quibus insculpta sequentia sunt signa. Duo vero inferiora, temporis iniuria, ablata sunt, quae tamen hic ut fuerunt expressi. * In limbo lapidis haec leguntur: Anno Domini millesimo quingentesimo septimo, mensis februarii, die VIIa, obiit nobilis et generosus dominus Johannes de Bouckhout, canonicus Traiectensis, cuius anima requiescat in pace. . Van Beresteyn 1927, nr. 23, Haslinghuis en Peeters 1965, 385, nr. 100, Borst e.a. 1997, 101. Ibidem in alio lapide caeruleo, aerea est lamina media cum hisce insigniis et epitaphio: Virtutem numis preponito. * Anno Domini 1576, dieProximum sepulcro domini Nicolai Pot altare fuit ab eodem vel conditum vel ornatum, cuius adhuc relliquiae restant, cum hisce insigniis iam omnino deletis. * In tabula ibidem: D.O.M. Van de Werve / Bleiswic / Amerongen / Struive. * Nobilissimae dominae Mariae Annae van de Werve, aetatis excellenti, parentes moesti filiae charissimae posuerunt, obiit 3 decembris anno 1636. Obiit januarii anno 1637. * Haec signa domini Johannis de Dorsten, Zeelandi, canonici, qui cum Latinam non intelligeret linguam, causa fuit ut acta capituli deinceps vernacula lingua conciperentur. * Reveren[...] 1640, in martio is gestorven ende begraven in dese kerck, jonckvrou Catarina Rams, vrouwe van Tul ende Wael, olim peculium maiorum meorum haec patritia quidem familia, ut nobilissima omnibus ceremoniis terrae mandata virgo, 80 circiter annos, hisce signis in tabula expressis, ibidem suspensis. Sacrum D.O.M. Rams / Doienborch / Houve / De Jong / Criecken / Poth / Poth / Bolle. * Nobilis et magnae virtutis et honestatis, domina Caterina Ram a Schalcwic, domina de Tul et Wael, obiit 15 martii anno Christi 1640, aetatis suae 82, V menses, 26 dies. Ex fratre heredes posuerunt. Illi mors gravis incubat, qui notus nimis annibus ignotus moritur sibi.secund a julii, decessit reverendus dominus, dominus Jochimus de Oprode, sacre theologie doctor, huius ecclesie canonicus, cuius memoria in benedictione sit. Ibidem sepulcrum est Rammiorum cum hisce insigniis et inscriptione in margine vel lapidis limbo: * Hic est sepultus venerabilis vir, magister Adrianus Ram, utriusque iuris doctor, canonicus Traiectensis, et prepositus ecclesie san c ti Pancratii Leydensis, qui obiit anno Domini millesimo quingentesimo XVIII, die 22 mensis junii, requiescat in pace. . Van Beresteyn 1927, nr. 25, Haslinghuis en Peeters 1965, 381, nr. 104, Borst e.a. 1997, 95. Ibidem in lapide ceruleo pavimenti, haec cernuntur insignia sine ulla scriptione, sunt vero Hamersteiniorum. . Haslinghuis en Peeters 1965, 382, nr. 23. * In cruce templi ad dextrum latus versus aquilonem, vitrum semiconfractum est familiae de Rijn, ubi sequentia spectantur signa. * In eadem templi parte inferius est vitrum, cum hoc signo familiari. * Paullo inferius est aliud vitrum, in quo simulacrum viri in genua sedentis habitu canonicali. Insignia erant Rammiorum et Hoeviorum in eodem scuto coniuncta. Caetera temporis vel hominum iniuria perdiderat. Gerrit van Langeraeck. * In pavimento eiusdem partis templi, est lapis caeruleus hac forma, insig n iis et nomine notatus. Ad columnam vel pylam proximam, III sunt depicta Botiorum signa. * Tabula. Obiit 14 augusti anno Domini 1624. * In een memorie tafel. * In een tafel voor het choor. * D.O.M. et aeternae memoriae sacrum. Nobilissimae multaque virtute et probitate praeditae dominae Cunigundis, ex antiqua et nobili admodum apud Geldros stemmate Wesiorum oriundae, viduae nobilis viri Gerardi a Sperewoude, quae vixit annos ...M. Et relicta corporis sarcina, ad meliorem vitam ex hac abiit, 28 augusti anno Christi MDCXXII.Velser. . In de marge: Velser en(?) staet contrarie van coleur. [Naast een van de schilden staan afkortingen die kleuren aanduiden: ar[gentum?], se]. Verder staat er in de marge, in onduidelijke negentiende-eeuwse hand: Polen geecastel. met 1. V. oed quartier (?). * Obiit XIX februarii anno MDCXXVIII, aetate XXXVII, mensibus VIII, diebus X. Vitrum in templo Civili, renovatum ad partem australem, olim ab Hoeviis et Rammiis positum anno 1627. * Obiit 4 decembris anno Domini 1629. * [Hove, zie volgend blad]. . Dat wil zeggen pag. 274. In negentiende-eeuwse hand, met potlood, in de marge. * Robert de Beauveau, seigneur de Potimes, le 9 d' octobre 1628. Zulen van Natewisch / Bor van Amerongen / Rossum / Snellenberch / Wylich / Trinden / Montfort / Gruter. . Hierboven in negentiende-eeuwse hand, met potlood (bij Rossum:) Moet zijn Steenhuis op Montfoort; (bij Wylich:) lees Rossum van Zoelen. * D.M. et Generoso ac antiquissimae nobilitatis viro Davidi de Zulen a Natewisch, nuper marechalco partium superiorum provinciae Traiectensis, qui mortuus est 27 aprilis, anno Christi 1630, aetate LXX o . Hic erratum, cum sint patris haec insignia, maternis omnino intactis. In tabula: * Obiit VI maii anno 1630. Henin / Ride / Momorancy / Bonton * D.O.M. sacrum Obiit nobilis et generosus vir Jacobus de Henin, ultima mensis maii anno 1630, aetatis suae LV.
subject
label
Ram, familie