Lokhorst, familie van
609C5C83546F4642E0534701000A17FD [Paulusabdij] Unica in urbe virorum abbatia fuit, in eandem a Bernulpho episcopo translata circa annum 1040, et in honorem divi Pauli consecrata, cum eadem primum ab Anfrido itidem episcopo in Montesan c to, non procul loco qui Emersfort dicebatur, ante 40 fere annos fuisset fundata, in honorem sanctae Mariae, monasterii locus Hohorst dicebatur, peculium ut volunt quidam Lockhorstiorum.In choro templi, sic dicto, quod ibidem olim cantiones sacrae psallerentur, unicus est lapis sarcophagus, antiquitatem sua forma indicans. * Subcaeruleus. Ad parietem tabulae appensae insigniorum. * Ibidem Adalberti Neomagii hoc scutum pendet, cum galeo nigro. * Vitrum summum vividis admodum coloribus totum est pictum, adeoque antiquitatem nonnullam refectum. Alia vitra Lockhorstiorum signis notata ut sequitur: Divi tutelares. * Galea. * Episcopus tutelaris * apostolus tutelaris. * Divi Georgii equitis simulacrum.In porticu monasterii vitra sunt satis antiqua variis picturis et insigniis notata ut sequitur: Ad dextrum latus ab ingressu est simulacrum viri habitu canonicali solemni, cum signis Dorstiorum. Cui adstabat divus tutelaris, videtur vel suffraganeus vel abbas, pedo instructus. * Sequuntur Lockhorstiorum insignia familiaria, cum simulacro canonici, prelati (ut vocant) toga rubra, cui superinducta linea vestis sacra, cum divo titulari divo Martino, et altro vitro par inter dominas, matrem et aviam. * In proximo vitro separatim duo viri, sacro canonicali habitu, spectantur, quibus singulis divus tutelaris sanctus Martinus, ut videtur, veste solemni episcopali indutus, quem pene sequitur claudus mendicus. Insignia sunt: * Sequitur in alio vitro hoc insigne, cum simulacro viri sacrati, linea in veste et almusio ut vocant canonicali ornati. * Ex adverso tutelaris, Salvator. In sequenti vitro haec sunt signa. * In alio vitro continentur haec signa. * Ibidem haec sequentia signa in vitris depicta sunt, familiarum Truiden et Genth, in inferiore parte tutelaris diva et vir habitu canonicali. * In alio vitro haec quatuor insignia videntur adhuc, familiae de Bockhout, ab una parte diva virgo tutelaris, vir geniculans cum 7 filiis, et muliere cum filiabus ab altera. * (Dit glas heeft gegeven heer Albert Boechout, canonick sinte Mariën t' Utrecht, op sint Willebrortavont, in 't jaer MCCCCLXVII. Bidt voor de siel). . In de marge. Heer Jan Gruyter dit glas maken dede, Doe men screef MCCCC, LXVII mede. * In alio gemino vitro sequentia spectantur. * (Est aquila). . In de marge. Hic vir togatus cuius nigra toga pellibus suffulta, cui adstat divus tutelaris, ut videtur Bartolomeus. Hic vestali habitu faemina geniculatur, cui tutelaris diva Maria Magdalena. [Abraham Doleklooster] Aliud est virginum plebearum monasterium, quod in meditulliae urbis situm, olim omnino clausum fuit, nec exire semel initiatis puellis unquam licuit, nomen habens ab Abrahamo Dolio (vernacula lingua Braem Dolieclooster) fundatore. Erant regulares clausae, templum vero XI mille virginibus sacrum habebatur. Alhier boven den inganck van de kerck staet een oudt glas, met de volgende wapenen. * Ad australem templi partem vitrum est Soudenbalchiorum, in quo haec signa supersunt gentilitia et affinitatum. * Ad septentrionem chori est aedicula sepulcri Russii, ubi haec signa depicta. * Van den Hulsen / De Ruter / Ten Voorde / Splitlof. * Pendent ibidem tabellae cum scutis. * In tabula: Pallaes / [Taets van Amerongen] / Sandwiick / Lockhorst / Snellenberch. [Sophia Pallaes Florentii filia obiit aetate 73; 3 decembris 1612] . In negentiende-eeuwse hand. * In choro eiusdem monasterii Magdaleneani est sarcophagus Schipperii, hac forma et inscriptione: Hic sepultus magister Martinus Schipperius, medicus Ultraiectinus, obiit anno Domini MDCIII, XXIX die martii, aetatis suae LXX, requiescat in pace. * In lapide alio ibidem adiuncto: Gerardae Nobeliae, viduae magistri Martini Schipperii, medici Traiectini, matri carissimae, quae vixit annos p.m. LXXVI, ex hac vero vita decessit XIX novembris anno Domini MDCX, Aleydis Schipperia, filia unica, libens meritoque poni curavit. Proximus est lapis caeruleus, cum hisce signis et epitaphis: * Anno 1588 den 26 julii sterft Gerrit van Oldenbarnevelt, ende joffrou Deliana van Weede, sijn huysfrou, anno 1587, den XI decembris. Alius ibi lapis sarcophagus in pavimento. * In 't jaer ons Heeren XV c XIII, den III dach mey, sterft Dirck de Cruyff, pander ende schutmeester ons genadich heeren van Utrecht. In vitro staen de vier quartieren van Lochorst, te weeten: Lochorst / Draeckenborch / Mijnden / Gunter. Noch in een glas de wapenen van Haerlem als Persijn, met een wapen als Grauwart, gehalft in een schilt. Alio in vitro chori hoc signum, quod ante C plus minus annos positum videtur. * Galeae signum quod ex adverso spectabatur, temporis iniuria periit. Ad parietem pendebant scuta sequentia, familiae Scaganae: * Scagen / Schengen / Bronchorst / Werff / Hodenpijl / Remerswael / Murmont / Kijfhoeck. Ibidem in vitro. Vir armatus in genua procumbens, pallio militari ac equestri indutus, quamvis colores cum tempore evanuerint. *
subject
Lokhorst, familie van
label
Lokhorst, familie van