Kleef, familie van
passim descripta et etiam typis publicata hoc ordine: 1. Wilhelmus de Mechlinia et duo ignoti pontifices. 2. Duo Ottones de Geldria et de Lippia. 3. Baldericus et Godefridus. 4. Henricus de Vianda et Otto de Hollandia. Ad templi egressum meridionalem haec verba leguntur (...). Et quod fere praeterieram: eo loco, ubi olim altare XI millium virginum fuit, celebratum anno 1580 funus postremi episcopi In ambitu chori ad septentrionem, occurrunt 2 vel 3 vitra, solis signis Clivensium ac Van der Marck coniunctis, in uno scuto ornata. In oratorio vero, quod puto Clivensium olim principum fuisse, vitrum vetustate consumptum, ante paucos annos renovavit Theodoricus Mulardus, canonicus Martinianus, et suis insigniis hac qua sequitur forma depingi curavit. * In ambitu proximum vitrum exhibet haec quatuor insignia, mihi ignota, quae hoc ordine spectanti occurrunt. * Quod inde sequitur duo divorum habet imagines, ad quarum capita utrimque haec videntur insignia Soudenbalchiae, ut puto, familiae. * (Videtur assidere divo quidam, canonicali habitu; et 2 ulteriora insignia videntur Derthusen et Drakenburch). . In de marge. Sequens vitrum continet pueri Jesu, in templo docentis, historiam, et Mariae ac Josephi eum querentium, ubi adscripta erant haec verba: Ecce pater tuus et ego querebamus te flentes, . Vergelijk Lucas 2, 49 '...dolentes quaerebamus te.' infra distinctim suis cum galeis insignia Clivensium et Markensium. * De insigniis Clivensium principum, quae ille ad Solem refert, hieroglyphice et ab Aelio Gracili fabulosam originem ad veram historiam transferens, deducit, vide quae non indocte aut sine delectatione, in suo Hercule Proditio, congessit Stephanus Pighius, pag. 98 et seq. . Pighius 1587. * Inde vitrum est Amsteliae gentis alicuius, nescio an Amelii, cuius uxor Herberni Isselsteinii filia, nam ut Gijsberti vel Arnoldi, qui Iselsteinium ad Amstelios adduxerunt, esse non putem, temporis facit distantia, cum ii ante trecentos amplius annos iam obierint. Emblema adiunctum erat, duo clypei, catenula coniuncti, hic verbis 'Sonder middel', necnon divorum ac divarum tutelarium quaedam imagines. Quod vero sequebatur ad Culemburganos authores referebatur, quorum ibidem insignia spectantur. * Dracones / leones / aquilae / armati / Soelen. * Simboli vice erant hae literae connexae: J-W. * Haec insignia recentiora sunt, nec aetatem quam reliqua pictura ferunt. Ad chori quoque exteriorem partem, pilae sive columnae a diversis ornatae olim erant divorum statuis, quibus iam amotis manent adhuc picturae, aulaea pretiosa simulantes, cum donatorum signis familiarum, quae hic apponenda duxi. Ad septentrionem: Adriani Rams, canonici Martiniani, qui obiit 22 junii anno 1518. * Sub statua: Sanctus Adrianus. Infra hoc epitaphium: * In 't jaer ons Heeren MCCCCC[XVIII] sterft Mr Adriaen Ram ... Cum insigniis Rammiorum. Et paullo inferius: In 't jaer MCCCCCL, opten XVII dach [van] mey, sterft mr. Adriaen Ram, canonic ten Doem, sijn neef, hier beyde begraven. Infra insignia Ram et Van der Hoeve. . Zie Borst e.a. 1997, 116. Ad meridiem vero Frederici de Coninck, canonici electi anno 1509. Sanctus Sebastianus. * In ambitu chori ad septentrionem est sacellum exiguum, in quo olim altare positum fuit a praeposito Uterlo, qui ibidem sepulcrum sibi fieri curavit. In pariete spectatur etiam-num divae Petronellae imago evanescente rubrica, quae olim fuit super inducta, et extat insuper lapis, his verbis notatus: Hee sunt relliquie quae in hoc altari continentur, quas dominus Swederus Uterloo prepositus et archidiaconus huius ecclesie Traiectensis, fundator et dotator huius altaris, hic congregavit, primum de ligno Domini, de sepulcro Domini, de calice Domini, quo in cena consacravit, sanctorum Petri, Bartolomei et Mathei, apostolorum. Est amplum inde sacellum olim, ut puto, Clivensium, in quo nuper Mulartius vitreas renovavit fenestras, ut supra expressimus. Hic nihil picturae restabat in parietibus, praeterquam signa ut videbatur Oosthoorniorum, in sanguinea area tria cornua candida. Secretum inerat eodem in sacello oratorium, ab omnium aditu seclusum, quod picturas in pariete plures continebat. In ambitu supradicto supra ianuam, quondam in lapide parietis, haec fugientibus fere literis legebantur: ... Ad orientem retro chorum, ossa quorundam episcoporum tumulata sunt, et suis notata versibus, quae vidiIbidem simulacrum depictum viri, canonicali habitu in toga caerulea, nisi is color ex nigro ut pluries vidi sic mutatus. * A dextra parte insignia Clivensia, a sinistra Burgundica. * Ibidem * Adhuc versus templum. *
subject
Kleef, familie van
label
Kleef, familie van