Jan van Arkel, bisschop,
609C5C8354774642E0534701000A17FDUterloo, eiusdem quoque est sepulcrum, et in lapide haec leguntur: Obiit venerabilis dominus, prepositus Traiectensis et archidiaconus, Swederus Uterloo, anno 1378, 22 aprilis, hic sepultus. * In aliis lapidibus vicinis, haec insignia spectantur, literis fere, imo omnino detritis. * Ibidem adhuc Grawert. * 4. Quartam columnam suis hisce signis . In de marge: plura lilia. ornavit dominus Henricus a Jutphaes, decanus cathedralis huius templi. * 5. Quintae vero columnae tapetium, Archelianae familiae IIII monstrat insignia a Johanne, Traiectino quondam episcopo, posita. * 6. Sextae columnae tapetium, ignota haec lupi gerit signa. * 7. At septima columna, omni caret huiusmodi ornatu. * 8. Octava simili cum prioribus signata tapetio, cuius 4 anguli demonstrant hoc signum familiae quondam Mierlariorum, nunc Milendoncana dicta, quae adhuc inter clariores numeratur. * 9. Proxima columna ad tapetii sui angelos quatuor, haec exhibet signa paterna maternaque Margaretae Arqueliae, viduae, et sui mariti Gijsberti Bothii van der Eem. * 10. Decima columna praeter tapetium pictum, Rhenessiorum habet ad margines signa familiaria. 11. Undecima columna ornatum habet prioribus simile, a domino Guillielmo Duvenvordio, homine sui temporis locupletissimo, cuius bonis postea familia Polana locupletata omnes sui generis nobiles superavit et illustribus inserta stirpibus Nassoviam gentem plurimis bonis auxit. Ad angulos quatuor extant Angliae regis et Hannoniae Hollandiaeque comitis scuta depicta, tapetium vero sparsim Duvenvordica, ut hic expressa sunt, insignia monstrat. * 12. Duodecima columna tapetium exhibet, cum hisce 4 Gijsberti Isselsteinii signis. * 13. Quae sequitur ad sui tapetii margines ostendit hoc scutum, mihi ignotum. * 14. Ultima columna his tribus signis ornatur, in tapetio suo sparsim, quasi coniectis Goyensium dinastarum. * Eodem in loco cum Traiecti, anno 1545, Carolus V, imperator Romanorum, celebrasset festum ordinis Aurei Velleris, a Burgundiae olim principibus institutum, suspensa sunt equitum illustrium eius tum ordinis insignia, suis singulis in tabulis ita expressa. Atque a septemtrionali latere versus ortum hic ordo. Sepulcrum est ibidem, ex nigro marmore, Joannis Arquelii, elevatum tres pedes. Statuae ac episcoporum iacentium simulacra, temporum mutatione sublata sunt. In circuitu vel limbo marmoris haec verba leguntur: Anno Domini MCCCLXXVIII, prima die mensis julii, obiit reverendus pater Johannes de Arkel, quondam Traiectensis, post Leodiensis, electus episcopus et comes Lossensis, cuius corpus hic sepultum est. Et in vicino oratorio, aliud levato in tumulo priori simili epitaphium, literis non insculptis, sed pictis colore iam fugiente. Fragilis certe in tanta aetate memoria, adeo ut nomen, nisi annales nos id docerent, iam interiisset. Anno Domini millesimo trecentesimo decimo sexto, quarto cal. junii, obiit dominus ... Est autem Guidonis Avenionensis, . Avenionensis staat eigenlijk voor 'van Avignon', Avennensis voor 'van Avesnes’. Traiectensis episcopi, Johannis II, Hollandiae comitis fratris; vide quae notavi in Adversariis, libro 1. Ibidem in lapide caeruleo pavimenti: [] Anno Domini millesimo CCCCCVI, XXVII die mensis augusti, obiit venerabilis vir, dominus Geerlacus van der Donck, canonicus huius ecclesie Traiectensis, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace. Non longe hinc in singulari oratorio est, e terra ad 3 pedes levatum, de vivo lapide sepulcrum, cum hoc epitaphio: Anno Domini MCCCCLV, XXIIII martii, obiit reverendus ... In pavimento, ex caeruleo lapide duo sunt sarcophagi. Alterum Wincemiorum exhibet insignia, alterum vero sequentia duo. . Haslinghuis en Peeters 1965, 382, nr. 59 abusievelijk: 'Wintemiorum'. * A latere chori aquilonari in ambitu, est lapis ceruleus, totus aerea lamina vestitus, parieti fere contiguus hac fere forma: [] Dominus Florentius de Judtfaes, prepositus et archidiaconus Traiectensis, qui obiit anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo septimo, requiescat (...) Ibidem ubi altare prepositi [Duitse Huis] Ordo Teutonicorum equitum ante 400 fere annos (1255) . In de marge. initium habuisse fertur, hic vero aedes et monasterium extra urbis pomeria ante annos 350 habitavit, eo loci ubi nostra adhuc aetate sacellum divae Annae vidimus. Tandem circa annum 1346, ipsis equitibus ab episcopo Arkelio locus in urbe datus, stabulum in quo equos suos alere praesules solebant, ubi egregias aedes principibus hospitandis destinatas erexerunt. Hic in aula insignia magnorum magistrorum (qui principatum in eum ordinem obtinere solent) ab ipsa origine, in vitris ipsis depicta cernuntur. *
subject
Jan van Arkel, bisschop,
label
Jan van Arkel, bisschop,