Hamal, Philip van,
ordinis divi Dominici, possessionibus ac proventibus liberaliter dotatum, aedificaverunt collocatis in eo virginibus potissimum nobilibus, quae divinis laudibus decantandis assidue; reliquis, quae domesticis operibus vacarent, plebeis. Praeterea ad Dei honorem, ibidem collegium decem canonicorum redditibus, qui ad vitam honeste et frugaliter sustentandam sufficerent, assignatis erexerunt. Postremo et insigne hospitale fundaverunt, in quo tam viri quam faeminae, senio aut corporis vitio ad comparandum sibi victum inutiles, aut rei familiaris angustia, ex pro p riis vivere non valentes, eorum liberalitate alerentur. Et haec praeter castra variis in locis sumptuose excitaverunt. Ne autem tam inlustribus et generosis dominis, multis delectis aut collabentibus eorum monumentis, simul memoria collaberetur, digna sane quae aeternum perennet tabulam cum inscriptione, quae illam sartam tectam conservaret, hic affigendam curavit Joannes a Renesse, decanus praedictus, anno salutis MDCXIII, aetate LXXIII. Plura, benigne lector, hi heroes inlustribus titulis dominia obtinuere, et ad pias multasque politicas causas, fundationes et sodalitates erexere. Verum, quia partim in remotioribus locis et collegiis, partim incognitis atque ob tabul[ am ] c(...) hic (...) omissa, quae habes boni consule s et de re christiana O.M.F.P. Ibidem in tabula nuper erecta: * Exortis, hac nostra tempestate, multis de relligione controversiis, et rei publicae mutata administratione, cum carthusianorum regale et splendidissimum monasterium, prope Traiectum vetus, demolir (...). In cuius templi choro, sub tumba marmorea, aliquot inlustres et generosi domini et barones de Gaesbeeck, Wijck, Abcoude, Putten, Strijen etc. requiescebant, ut tantorum virorum ossa, aperta et destructa tumba, canibus rodenda non obiicerentur, Joannes a Renesse, sacrae huius aedis divi Joannis Baptistae canonicus et decanus, materna e stirpe a Meerthen ab illis descendens, pio adfectu, collecta in sacello divi Anthonii, in sepulcro sibi recenter preparato, in ani grati argumentum reponi curavit. Obierunt autem uti tumbae incisiones testantur: Suederus, primarius dicti carthusianorum monasterii fondator et dotator, anno MCCCC, XXII aprilis, sepultus in monasterii choro a se conditi; domina Anna, vidua, comitis de Liningen filia, XIX maii apud maritum sepulta; dominus Jacobus, paternorum dominiorum haeres, et haereditarius marescalcus Hannoniae et vicecomes Hollandiae, anno MCCCCLIX, VI februarii, in eodem monasterii loco apud parentes reconditus. Horum vero maiores alibi: nam Swederus alter, qui obiit anno MCCCXLVII, XXV aprilis, uxor Mabelia, domini Joannis de Arckel filia, anno MCCC, XVII octobris, in parochiali ecclesia in Wijck, in eodem sepulcro repositi. Gisbertus anno MCCCLXXVI (XIV septembris, uxor Joanna, filia domini de Hoorn, anno MCCCLVI) . Deze aanvulling in de rechter marge. XVI augusti, uterque apud progenitores suos, in eadem ecclesia sepultus. Wilhelmus anno MCCCCVII, XXVI maii, uxor Maria eodem die, anno MCCCCII, sepulti simul in monasterio monialium in Wijck. Porro his heroibus eorumque gentilibus, de diocesi optime meritis Traiectensi, P.U.B.R. . Populus Ultraiectensis bene reminiscit (?) Nam inter alia in solo oppido Wijck prope Dorostadum, egregium monasterium609C5C847C5F4642E0534701000A17FD
subject
Hamal, Philip van,
label
Hamal, Philip van,