Fortigarius, Philippus,
supra neglectus, anno 1384, Liber D , 36. Anno 1633, nihil . Sic, lees nihilo ? obstante, quod iam statutum esset ut praepositurae summae reditus ad publicum aerarium redirent, ut mutuum muli quod in proverbio, principe adminiculante, quo eius affinis praeposituram Joannitanam adipisceretur, eius titulo donatus Horstii domini filius pene puer. Golsteinius vero qui sibi eo fieri iniuriam querebatur aedes Dornenses accepit cum adiacentibus aliquot iugeribus parvo aere redimendis et a praepositura distractis, in proprium. Inde dominus van der Horst filii sui praeposituram vendidit dominae van der Liere, pro filio eius Cornelio Lockhorstio 20000 florenos, ut dicitur, ac is iam praepositus est Traiecti Martinianus. Philippus Fortigarius, episcopus Atrebatensis, post annum 1439 dicitur in epitaphio etiam fuisse Westfrisiae et Traiectensis ecclesiae praepositus, apud Buzelinum, Gallo-Flandriae I, pag. 25. . Buzelinus 1625, liber I, 25. Hij citeert een grafschrift in de kathedraal van Arras op Fortigarius uit Brugge, 'etiam in West-Frigia in Ecclesia Traiectensi Praeposituras pacifice possidens'. Thesaurarii Traiectenses , qui et custodes dicebantur. Theodoricus 1280. Invenio anno 1303 Gerardum de Nassauwen. Inde Giselbertus, thesaurarius anno 1340. Giselbertus de Jutfaes, thesaurarius Traiectensis, anno 1346, in Libro albo , folio 62; D 208. Hermannus Tulman. Hinc Everhardus Zoudenbalch qui obiit anno 1505. Gerardus Zoudenbalch anno 1524 mortuus. Post quem thesaurarii: Albertus Pigius; Jodocus de Praet a Moerkercken; Bucho a Montisma; Carolus Perenothus, dominus a Faverne, ex permutatione cum Montisma; Johannes Bruhesius ex resignatione Perenothi; Engelbertus Bruhesius. Capitulum vero elegerat Beyrum, cui Fredericus adhuc pensionem tribuit. Post cuius mortem thesaurariam obtinuit et ab ordinibus Conradus Strick, prefectus Heelensis. Post quem Fredericus de Renesse, filius domini de Wulven, obtinuit ordinum consensu. Quo mortuo aliquandiu vacavit illud officium, donec tandem anno 1618 eo donatus est Adrianus Plosius. Theodoricus Baren invenitur thesaurarius maior anno 1247. [Domproosten en –dekens; aanvulling] Henricus Scatter, decanus Traiectensis, nominatus in consilio Basiliensi anno 1431. Idem anno 1435 choorepiscopus et rector universitatis Lovaniensis. Molanus, De canonicis Liber 2, caput 32, pagina 201. Invenio praeter suprapositos etiam Simonem, Maioris ecclesiae praepositum, circa annum 1178. Invenio et praepositum Ingenwinckel circa annum 1530. Invenitur similiter dominus Joannes de Clivis, decanus maior. Florentius de Jutphaes erat anno 1346 praepositus Aldensalensis, Liber albus X, fol. 62. Arnt van Foreest, Domdeken, segelt anno 1304, Liber ceruleus A, 23. Stephanus, 1290 Domdecken, 24. Lubbertus, praepositus maior, invenitur anno 1252, Register 29. Ghijsbertus Sonckaert, decanus summi templi,
subject
Fortigarius, Philippus,
label
Fortigarius, Philippus,