Droom, Herman,
capita sequentium columnarum, suspensa sunt scuta Bredenrodiorum et Saudenbalchiorum. Bredenrodiis signis adiuncta sunt Valckenburgiana, aperta et plana galea, equinis pedibus ornata. * Ibidem legitur nomen Arnoldi de Zutphania. Ad parietem aquilonarem prope turrim: * Anno Domini MCCCCXXXIII, crastino Petri ad vincula, obiit venerabilis vir, dominus Gerlacus Florentii, (...) huius ecclesiae, cuius anima requiescat in pace. In chori medio monumentum est sepulcrale fundatoris Conradi, episcopi, elevatum e terra duos pedes, quod a posteris positum puto, habet autem utrimque haec insignia. * Paullo supra spectantur adhuc tria unicornium capita, e lapide olim Benthemico facta, sed iam maxima ex parte mutilata, quae ornata fuere cornubus pretiosis nescio quorum animalium, ab Henrico Abshovio, consensu collegii Mariani, ne in manus ordinum nostrarum iis inhiantium pervenirent, Leodium translata. Supra ingressum chori ad tabulata, porticus pensilis 'hoochsael' dicti, sequentia scuta depicta sunt. * Ad parietem dextri lateris vel ad septemtrionem haec signa supersunt. * Ad basim statuae sublatae. Ad bases aliarum statuarum, nunc sublatarum, scuta depicta sunt. * Non procul a capite chori, ad dextram intra summum altare et locum, in quo panem sacratum servare solebant, paries haec exhibet scuta familiaria domini Hermanni Droom, coloribus fere fugientibus. * A sinistro latere altaris versus meridiem. * Ibidem. * [] Anno Domini millesimo quingentesimo quing... obiit venerabilis Henricus Beyer, huius ecclesiae beatae Mariae canonicus, cuius anima requiescat in pace, amen. Anno Domini XV c LVII, die X julii, obiit venerabilis dominus Franciscus Beyer, canonicus huius ecclesiae beatae Mariae Traiectensis, cuius animae propitietur Deus, amen. Hic sepultus. Ad columnam meridiem versus ibidem. * Sanctus Thomas, apostolus. Ibidem ad basim statuae confractae. * Haud procul a turribus lapis est sarcophagus, cum sequenti inscriptione: Magister Joannes de Amerongen, huius ecclesiae Traiectensis canonicus, qui matura abiens aetate, poposcit resumendo corpori hic locum dari, 8 cal. octobris 1553. Machab. 12: * Sanctum et salutare pro defunctis orare, ut a peccatis solvantur. . Parafrase van v. 44-45. * Ad parietem columnae circa medium templi versus meridiem, haec leguntur: Anno Domini MCCCCLXXVI, die VII mensis maii, obiit venerabilis magister Harmannus Droom, decretorum doctor, huius ecclesie decanus, sepultus in monasterio cistertientium ordinis Iselsteini. Qui fundavit singulis diebus, cum pulsatur ad primas, unam missam in hoc altari, per chori socios dicendam, in qua si quis negligens comperiatur, pro pecunia duplum quantu m eo die percipere debuisset, fabrice solvere sit astrictus, unde neglecta recuperentur. Ad basim columnae proximae, ubi statua deiecta, haec insignia de Noorde supersunt. * Ibidem leguntur variae sepultorum memoriae ad parietes. Anno 1323 obiit dominus ... de Leuwenberch, decanus. Magister Joannes de Cloetingen, canonicus. Dominus Stephanus Voet, Petrus Voet. Anno Domini MCCCCLIX, XV die mensis septembris, obiit honorabilis vir, dominus Henricus Simonis de Pierlepont dictus, huius ecclesie canonicus, hic sepultus, requiescat in pace. Ad pedem ultimae huius maioris columnae, lapis ceruleus iacet, cum scuto Arckeliorum absque inscriptione. Ad . Brief nr. 1238 van Erasmus aan Nic. Everardi uit 1521 'nos invisit Hermannus Lethmanus, patria Gaudanus...'. Zie Erasmus, Opus epistolarum , ed. Allen and Allen, dl. 4. obiit anno 1555, festo Nicolai, cum 25 annis praefuisset. Nicolaus de Nova Terra, episcopus Ebronensis, suffraganeus Traiectensis, 1556 episcopus Harlemensis, obiit 1579. Joannes Hogelandus, decanus, obiit 6 id. decembris 1578, consiliarius caesareus, iuris utriusque doctor. Lambertus van der Burch, decanus electus anno 1578, obiit IV cal. septembris 1617. ... Vermeer. ... Nijpoort avunculo successit. Decani Otto, decanus sanctae Mariae 1117. * Arnoldus, 1131, 1139. Rudolfus, 1155, 1157. Henricus, 1200, 1208. Andreas, 1220, 1228, 1238, 1255. Engelbertus, 1248, 1267. Henricus, 1294. Hubertus, 1294. Henricus van Teghele, 1312. Ernestus de Lichtenberg, decanus 1321. Roelof van der Borch, 1326. Puto eundem Rodolphum Borchgrave 1327, obiit 1333. Liber albus , fol. 56. Joannes Slewic, 1336, 1337. Joannes Sterrwijc, decanus, anno 1340. Hugo Braem, decanus, mortuus anno 1364, 21 octobris. Petrus Leuwenberg, 1378, '87, '93, 1375. (Jacobus Catz, miles et decanus sanctae Mariae Traiectensis, 1380, ex fide Lappii). . In de marge. Everardus Foeck, anno 1393. Johannes de Wyt, obiit 1434, 1417, de Delft, 1435 obiit, idem, ut puto, Liber sanctae Mariae. Jacobus de Goyer de Oudewater, 1445, obiit anno 1449, canonicus maior, Liber B, 172. Godefridus de Weye, 1451. Harmannus Droom, decanus, obiit anno 1476, 7 junii. Et 14 sequente, capitularii elegerunt dominum Henricum Minneprijs in decanum, qui 12 julii sponte cessit. Robertus de Lacu, iurisconsultus, anno 1476 electus, obiit Lovanii, tempore obsidionis Traiectensis, cum ibidem fundasset collegium Baccalaureatorum, anno 1483 23 junii. Bernardus Tiel, obiit 1514, successit Roberto a Lacu. Quem secutus est Henricus Soudenbalch. . Dit item staat in het hs. na Ev. Foeck (hierboven). Henricus Soudenbalch, filius domini Everhardi, praepositi Traiectensis, sup[portavit?] 1523. Obiit anno 1531, cum ante annum resignasset. Magister Harmannus Lethmatius, Goudanus, ex resignatione, olim Sorbonae doctor primarius et episcopi vicarius. Huius memoriae Erasmi epistola ad Nicolaum Everardi,
subject
Droom, Herman,
label
Droom, Herman,