Diepholt, kapel van
lozangis faciunt macles, ut vocabulo artis utar. (Verandert in swarte maclen en camp d'argent). . In de marge. alia columna vicina, haec ad quatuor latera spectantur signa. * Non procul in tabula: 1613, obiit 23 novembris. * 1619. D.O.M. * Obiit V septembris 1629. * Proximum est oratorium Diepholtianum, in quo episcopi Rudolfi sepulcrum adhuc superest. Vitrum vero primarium continet episcopi armati, adorantis habitu similacrum, faeminam divam coronatam provectioris aetatis, puto Elisabetham Hungariae reginam in genubus, iunctis manibus supplicans. Utrimque episcopatus et Diepholtiorum, prout supra posita sunt, insignia, in suprema autem vitri parte, pleraque eius stemmatis nobilia signa, quae 'quarterias' vocant vulgo, spectantur. In eodem sacello a latere aliud est vitrum ornatum divis tutelaribus et infra haec insignia. In 't jaer ons Heeren 1497. Op tomben met het cruys de vederen. In ipsa templi cruce vitrum est, maxima ex parte purum, pictura tantum in medio spectatur corporis Christi e cruce ablati, trium item episcoporum divorum, nempe tutelarium. Infra insignia sunt trium avium, psittaceorum vel picorum forma ex auro, in campo caeruleo cum galea hic supra posita, videturque praepositi Philiberti Naturelli Burgundi, qui obiit anno 1529, verum aliunde iudicares translata, ita turbato loco et ordine posita sunt. In proximo sacello a latere meridionali, vitrum est cum signis et simulacris Montfortiorum, nempe Joannis, cuius 2 uxores 1 a WilleminaDepicta etiam-num sunt haec decani Weesii insignia, cum verbis: Tempora te tempori. * In ambitu chori eodem suspensa est tabula cum hisce insigniis, cum epigrammate in aureis literis: Jacobo Sanglerio, Jacobus Sanglerius et Oriana Liesvelt, . Doorgehaald: Liefvelt. filius coniuxque moesti posuerunt. Sequitur ibidem oratorium Diepholdicum, ubi quatuor haec supersunt eius familiae insignia, reliquis ut vere est simile confractis. * Ad medii templi intercolumnia, versus aquilonem a chori cruce descendendo, ad occidentalem partem templi, ubi turris spectatur, sequentia signa depicta sunt: ad primam columnam, ubi olim statua nescio cuius divi affixa fuit, ad quatuor margines Attalici . Door koning Attalus uitgevonden, met goud doorwerkt. tapetii haec insignia cum epitaphio: In 't jaer ons Heeren MCCCCLXXVI, opten VI dach in februario, sterft heer Eerst van Steenre, canoninc the n Doem t' Utrecht, hier begraven. Godt sij genadich sijn siel, amen. . Vergelijk Haslinghuis en Peeters 1965, 398, nr. 3. * Ibidem pendet tabella, in qua depicta VIII insignia cognationis Duvenvordiae, ab heredibus domino Johanni a Duvenvorde, decano, posita hoc ordine: Simpliciter et prudenter. * Reverendo generoso venerabili domino Johanni a Wasenar de Duvenvoerde, ex antiquissima Batavorum familia oriundo, in hac metropolitana ecclesia Traiectensi decano, scholastico et canonico dignissimo, qui, post varios pro rei publicae salute susceptos labores, placidus in Domino quievit, cum vixisset annos LXIX, menses X dies XXIII, abiit A.D. 1602, VII kal. aprilis. Extra [ cta? ] vol. 5 vind. B.E.G. E.P.P.C. 1626. Ad secundam pilam vel columnam, Vermolii, canonici huius olim templi, haec exstant insignia, statua cuius fuerant basi adpicta sublata. * Ad columnam sequentem, Drakenburgiorum insigne spectatur, cum ad eius radicem sepulcrum unius eius familiae adhuc supersit. InIn cruce templi ad oratorium Diepholdianum, in pariete pili pictura tapetii instar Attalici . Zie noot bij pag. 23. ornata, sequentia etiam-num spectantur signa. . Naast een wapen: Voor nae het choor. In de marge: Cancri hi naturali sunt colore. * Et in parte adversa, columna depicta haec habet insignia. * Quo in loco in suprema templi parte, vitrum haec Saudenbalchiorum quatuor exhibet scuta familiaria. . In negentiende-eeuwse hand: Soudenbalch, Pallaes. * In eo vitro supra posito, pagina ... quod Culemburgani dinastae exhibet VIII insignia, in suprema parte haec 4 adhuc ostendit. * Ibi tabula appensa Van de Hoeven. * Prope exitum templi aquilonarem, sepulcrum est Johannis Drolshagii, cuius formam et epitaphium, ut est in caeruleo marmore pavimenti incisum, alibi expressi; . Zie pag. 123, in Mariakerk. ad parietem vero quamvis fere inducti, et in ornatu spoliati, hi supersunt versus: Frigida in hoc posuit Drolshagius ossa sepulcro, Naturae legi dura tributa dedit. Ut modo Johannes generali sorte quiescit, Sic cadit instabili quicquid in orbe viget. Obiit 1537, 12 septembris. In ambitu templi, non procul ad exitum meridionalem, in pila vel pariete, ad cuius pedem Grauwertiorum sepulcrum, cum signo, fugientibus coloribus, haec (de) depicta vidi, monstrante domino Pr[oeys]. . Vergelijk pag. 59 en Inleiding. * In medio templi ad columnam, pendet tabula cum sequentibus signis: Cadell / Palais / Balfors / Forbes / Fresell / Frisel / Arnest. * [] Obiit venerabilis dominus Jacobus de Apelteren, decanus Traiectensis, praepositus El s tensis, . Hs. abusievelijk Eltensis. in conventu Vallis Beate Marie prope Arnhem, sepultus anno MCCCCCXXVI, requiescat in pace. Vacuum. Lamina ut videtur aerea ex loco supra notato exempta fuit. Ibidem in lapide caeruleo haec leguntur: Dominus Johannes de Tuyl, canonicus Traiectensis. Anno 1402, 4 septembris. In alio haec insignia * vix supererant, adeo pedum usu detrita erant, ut et vicini aliquot lapides, nullis omnino literis aut signis spectabiles. Inter quos unus totus aere vestitus, in quo tamen nihil literarum, insigniorum aut emblematum videtur. In oratorio Clivensi est lapis antiquus rufo colore, insignia videbantur exempta, cui superscri p tae hae literae: Vlieger. In parte australi ambitus, in caeruleo marmore, limbus tali est notatus epitaphio: Anno Domini MCCCXXIV, mensis augusti XXVI, obiit venerabilis vir, dominus Wilhelmus de Raene, prepositus Embricensis et scolasticus Traiectensis, hic sepultus. * Ibidem: [] Icy repose honorable homme Jaques Sanglier, qui morut anno 1602, 16a september, et damoiselle Oriane de Liesvelt, son espouse. Passaige de St. Job, cap. 19: Mon Sauveur vit asseurement et survivra tout' hierarchie. Mais apres ceste courte vie, je verray mon vray Dieu vivant, de mes ieux charnels clerement. En nul autre mon coeur se fie. . Haslinghuis en Peeters 1965, 392, nr. 56; zie ook pag. 393. Non procul hinc in sacello Diepholtiano, lapis est caeruleus, sub quo sepu l tus dominus Henricus Rover de Winsen, cuius avia, ex familia Monfortiorum, insignia sunt haec: . Haslinghuis en Peeters 1965, 397, nr. 58. * Suspensa ibidem ad sinistri chori lateris parietem tabula, cum signis Panhusiorum: Panhusen / Hofman / Du Boys / Daelberch. Panhusii nunc variant insignia et ex
subject
Diepholt, kapel van
label
Diepholt, kapel van