David, koning,
Vicinum ad orientem est oratorium decani Joannis Vechtii, ibidem sepulti; in vitris spectantur ab eisdem usurpata insignia, quae eadem cum Iselmudicis vetustis videntur; nempe ipsius decani, et eius ex fratre Hermanno, nepotis Henrici Vechtii, canonici Martiniani, qui obiit anno 1593 in aprili. * Supra illud ipsum, aliud est sacellum, ut vocant, Tatiorum ab Amerongen, ab Antonio, ut puto, Martiniano canonico, exstructum, ubi in vitro haec spectantur insignia * Tatiorum in medio, versus chorum Driebergiorum, et a parte altera Rijnesteineorum, ubi tamen Vorselariorum omissa, nescio quo proposito, videntur. Historia in eodem vitro depicta est resurrectionis dominicae. Sequitur in altero templi brachio, sive crucis dextra parte septentrionali, ingens vitrum a Davide Burgundo episcopo positum, * in quo Davidicae historiae, e bibliis sacris, plures depictae sunt partes, distinctis inter se areis, ut caedes Goliath. In inferiore vitri parte ipsius episcopi est imago, armato ac mytrato simul habitu, ut hic exprimitur; cui adstat more eius seculi aliquis e divorum coetu patronus, et utrimque spectantur insignia episcopatus et Burgundica. . Deze twee alinea's staan in extenso in Sterk 1980, 311. De hele pagina van het 'Davidsglas' als afb. 64 tegenover p. 281 in dit boek. Contra hoc vitrum a parte meridionali, est aliud imperatricis, cum hisce scutis, signis et insignibus, historia est Herodiadis saltantis. * Diva Elisabetha, cum tunica rubea et palla purpurea. * Inscriptio, temporum iniuria, plane periit. Vicinum huic est vitrum, cum simili pictura in supremo, historia. Unctio Davidis. Angelus, angelus * Ab altera parte versus aquilonem, sequitur vitrum vicinum imperatoris, in cuius supremitate historia est, inde (...). Divus Petrus tutelaris. * Dominus Thomas de Niekercken, sancti Joannis Traiectensis quondam ch[orepiscopus] dn... electus. Hoc vitrum sancti Joannis honori (...) ** Gheen ander leeven. . Er lijkt te staan: Gheenandet lieven. * Resurgentis Christi historia. Sampson portas in humeris ferens. Jonas e ceti voragine prodiens. Onse lieve Vrou op de halve maen. * Divus tutelaris armatus cum pallio rubeo. * Christus patres ex limbo deducit ad superos. Davidis simulacrum cum capite Goliath. Imago Sampsonis leonem occidentis. In jaer ons Heeren XV c ende XXI, Jan van Meerten van Essesteyn dit glas maken dede. Sit nomen Domini benedictum. Sanctus Andreas. * Histoire van de affneminge Christi lichaems van den cruce. * Exhibitio Christi. * Abbas geniculans habitu solemni, cui adstat divus Bernardus habitu monachi. Diva Virgo cum puero. Sanctus Laurentius. Een knielent man in een swarten tabbart. Onse lieve Vrou. Een knielende vrou in 't swart. * Sint Andries - Sint Peter. Ick, Willem Scay Gijsbertsz, altijt bereit. Wapen uyt. Abraham filium Isaac Deo offerre parat. Simulchrum Christi in crucem sublati. Moyses serpentem extollit. Monachus habitu carmelitano geniculans, cum divo Petro. Divi Michaelis imago. Monachus Marianus veste carmelitana, cum divo Johanne. * Christus crucem suam baiulans. Historia Abrahami, Isaacum secum ducentis ad imolandum. Patriarcha vel carmelitus legens, cui adstat mulier cum cruce Andreana. Geniculans - Episcopus - Divus Andreas. Egidio Bernardi. * Hic Christus coronatur et flagellatur. Episcopus. Diva Virgo cum puero. * Monachus exprimens haec verba: Monstra te esse matrem.
subject
David, koning,
label
David, koning,