Adrianus, St.,
passim descripta et etiam typis publicata hoc ordine: 1. Wilhelmus de Mechlinia et duo ignoti pontifices. 2. Duo Ottones de Geldria et de Lippia. 3. Baldericus et Godefridus. 4. Henricus de Vianda et Otto de Hollandia. Ad templi egressum meridionalem haec verba leguntur (...). Et quod fere praeterieram: eo loco, ubi olim altare XI millium virginum fuit, celebratum anno 1580 funus postremi episcopi Ad chori quoque exteriorem partem, pilae sive columnae a diversis ornatae olim erant divorum statuis, quibus iam amotis manent adhuc picturae, aulaea pretiosa simulantes, cum donatorum signis familiarum, quae hic apponenda duxi. Ad septentrionem: Adriani Rams, canonici Martiniani, qui obiit 22 junii anno 1518. * Sub statua: Sanctus Adrianus. Infra hoc epitaphium: * In 't jaer ons Heeren MCCCCC[XVIII] sterft Mr Adriaen Ram ... Cum insigniis Rammiorum. Et paullo inferius: In 't jaer MCCCCCL, opten XVII dach [van] mey, sterft mr. Adriaen Ram, canonic ten Doem, sijn neef, hier beyde begraven. Infra insignia Ram et Van der Hoeve. . Zie Borst e.a. 1997, 116. Ad meridiem vero Frederici de Coninck, canonici electi anno 1509. Sanctus Sebastianus. * In ambitu chori ad septentrionem est sacellum exiguum, in quo olim altare positum fuit a praeposito Uterlo, qui ibidem sepulcrum sibi fieri curavit. In pariete spectatur etiam-num divae Petronellae imago evanescente rubrica, quae olim fuit super inducta, et extat insuper lapis, his verbis notatus: Hee sunt relliquie quae in hoc altari continentur, quas dominus Swederus Uterloo prepositus et archidiaconus huius ecclesie Traiectensis, fundator et dotator huius altaris, hic congregavit, primum de ligno Domini, de sepulcro Domini, de calice Domini, quo in cena consacravit, sanctorum Petri, Bartolomei et Mathei, apostolorum. Est amplum inde sacellum olim, ut puto, Clivensium, in quo nuper Mulartius vitreas renovavit fenestras, ut supra expressimus. Hic nihil picturae restabat in parietibus, praeterquam signa ut videbatur Oosthoorniorum, in sanguinea area tria cornua candida. Secretum inerat eodem in sacello oratorium, ab omnium aditu seclusum, quod picturas in pariete plures continebat. In ambitu supradicto supra ianuam, quondam in lapide parietis, haec fugientibus fere literis legebantur: ... Ad orientem retro chorum, ossa quorundam episcoporum tumulata sunt, et suis notata versibus, quae vidi
subject
Adrianus, St.,
label
Adrianus, St.,