Adelbold, bisschop van Utrecht
1849. Adelbold, bisschop van Utrecht29. 1771fluminibusque maris, In qua tum muris urbs Antonina novellis Tempore Neronis aedificata fuit. restaurata. Unum ad meridiem e veteribus superest, cum hisce signis ad dextrum latus. * A sinistro vel inferiore templi latere, est canonicus genubus suo habitu solemni albato innixus, quem puto Nijkerckium, vitri donatorem, cum divo tutelari, cuius quoque sexdecim insignia non uno in loco exprimuntur, et plenissime in templo divi Joannis, iuxta sepulcrum eius. [Domkerk] A summo igitur templo (quod Martinianum et domum quasi Dominicum vocant) exordiar. Huius autorem faciunt Willebrordum, Anglum antistitem, in fundamentis aedis divi Thomae a Dogoberto, circa annum 642 fundatae, et a Frisiis inde vastatae ac collapsae, erecti, idque circa annum Christianum 697. Cum vero Normannica ceu Danica barbaries, omnia circum Belgiae littora loca vastaret, Traiectumque eodem quasi turbine occupasset, hoc templum pro temporis angustia, adhuc tenue ruinis quoque suis deformatum est; quod a Balderico, post Clivensi, XV antistite, maiori amplitudine instauratum, anno fere Christiano 960 fuit. Anno vero 1013 Adelboldi, praesulis, iussu demolitum penitus et in augustam hanc formam, qua hodie fere spectatur, circa annum 1023 evasit, praeterquam quod anno demum 1254 quaedam quae etiamnum imperfecta iacent, ab Henrico Viandio, XXXVIII antistite, inchoata et addita sint. Structura est barbarica, quam goticam vel alemannicam vocant, firma tamen et satis ornata, partim ex cocto lapide, partim Benthemico ceu Westphalico (quo totum ferme opus vestitum cernitur) constans, nisi ubi ex topho vetustioris adhuc opifitii reliquiae supersunt. Ea vero est amplitudine simul et pulcritudine, ut paucis in Europa sit postponendum, qum procul dubio omnia sui aevi templa longo post se intervallo, si ultima manus posteriorum principum imposita fuisset, relinqueret. Circa turrim ad portam occidentalem intranti, statim occurrunt tabulae duae, versibus sequentibus inscriptae, suum aevum procul dubio redolentibus. In quarum priori: urbis origo, partim vera, partim falsa exprimitur, cum altera templi initium et progressum videatur indicare. I. Tabula (versus septentrionem) . Doorgehaald: austrum. (Minio: Chronographia simul et topographia civitatis Traiectensis) . In de marge. Circumquaque fluens Hollandia gurgite Rheni Cingitur oceaniHanc devastavit foca . Lees foco. flammaque gens et ibidem Castrum Vultorum conditur inde novum Turribus excelsis, quod adhuc plebs Abroditorum Funditus evertens diruit usque solum. Hinc Traiectense castrum cum moenibus altis Conditur a Francis Christicolis: sed idem Vulgus Danorum confregit humo tenus, omnes Cum clero cives insimul ense necans. Denique Baldricus presul nova moenia struxit Quae modo subsistant auxiliante Deo Sic Hollandensi terrae veraciter omni Traiectum constat urbs capitalis adhuc. Non est mei hic instituti, quae traduntur hisce versibus, vel probare vel refellere, cum id alio loco a me factum sit; quare pergam et alterius tabulae carmina, quae maiori veritate nituntur, adiungam: Tabula II (versus austrum) (Minio: Chronographia et topographia civitatis Traiectensis) . In de marge. Tempore Francorum Dagoberti regis in isto Praesenti fundo conditur ecce decens Primitus ecclesia sancti Thomae prope castrum Traiectum, quam gens Frisica fregit atrox, Sed prior antistes dominus Clemens ob honorem Sancti Martini post renovavit eam Desidis Hildrici sub tempore regis; at illam Presul Adelboldus fregit et inde novam Ecclesiam fundans Henrici tempore primi Caesaris electi, quam duodena cohors Pontificum pariter benedixit, denique presul Henricus coepit hanc renovare suam Ecclesiam regis Guilielmi tempore; quisnam? Hollandensis erat inclytus ecce comes. Sed ne turbem, et ordine aliquo procedam, vitra primum suis splendentia simbolis et antiquitatis notis ponam, In medio templi paviment o , tres sunt lapides blavi ceu caerulei ac aquei coloris, trium ut perhibent episcoporum nostrorum sepulcra, infulis ac pedo singulo notata. Epigramma primi temporis iniuria, ex pedum attritu periit. Proximum his verbis notatur: Balduinus Hollandus, Florentii comitis frater, XXIX episcopus Traiectensis, qui sedit annis X ... Et tertium hanc habet inscriptionem: Adelboldus, XIX episcopus Traiectensis, qui sedit annis X ... Ibidem in eiusdem coloris marmore, laminis aereis ornato, haec insignia cum inscriptione videntur: * Ibidem monumentum est Lockhorstiorum. Ibidem. * Ibidem. . In negentiende-eeuwse hand bijgeschreven: Ibidem: Oostrum en van Malsen / Oostrum en Blochoven van Jutphaas / Abcoude van Meerten en van der Haer / Spruyt van Kriekenbeek en Sonnevelt. * Nobilis vir Nicolaus ab Oostrum, huius ecclesie metropolitane canonicus, hic sepultus, cum vixisset annos XXVIII, menses X, dies ..., anno Christi millesimo sexcentesimo secundo, die XXII februarii, cuius anima requiescat in pace. [Pieterskerk] Circa annum 1050 fundatum est templum ac collegium, divo Petro sacrum, in urbe Traiecto ab episcopo Bernulpho, qui in crypta eiusdem templi sepultus, miraculis vulgi fama celebris habebatur, atque in primis puerorum ac infantium morbis, credebatur olim mederi. De fundatione templi vetusti, hi versus, militum iniuria consumpti, nuper iubente collegio restaurati sunt, et ante chorum collocati. D.O.M. ac memoriae sacrum. . Voor het hier volgende gedicht zie Van Akerlaken 1954, 53-57. In r. 5 leest hij pacem, niet palam; in r. 7 abusievelijk apertitura. Hic sunt confossa Bernoldi praesulis ossa. Laudet eum glossa, dedit hic quia munera grossa Praefuit hac sorte: Sunt sede vacante subortae Lites distorte, pro presule flente cohorte Venit rex Conrat, ut palam mox ibi ponat Datque cohors tota regi de praesule vota. Retro dimissa paritura coniuge Gisla Oosterbeec villa prope Be r noldum parit illa Tunc ibi curatum, cui rex dat pontificatum, Ob nova portata, quod erat proles sibi nata. Vicenus Bernold pastor successit Adelbold Annis septenis bene rexit bis quoque denis Holland militiam iunxit ad ecclesiam. Sanctis Baptistae, Petro, Paulo, Lebuino Quattuor ecclesias condidit egregias Quater . In de marge: A. attendas decimo quartoque cal. Augusti semel M semel L dum scandit ad arcem. Non mala mors subita, quam precessit bona vita. Fundata et dotata haec basilica, a domino Bernoldo, XX Traiectensi episcopo, Henrico III, Conradi filio, ac dedicata ipsis cal. maii, anno a nato Christo MXL V III, cui beatae eorum memoriae . Van Akerlaken 1954 leest hier 'Bernoldi ecclesiae monumentum.' hoc posuerunt. Scriptum in parvula tabella, in domo capitulari, et in libro minore obituum sancti Petri. Anno 1[...] Vitra pleraque omnia, vel temporis vel hominum iniuria, perierunt, quae nuper
subject
Adelbold, bisschop van Utrecht
label
Adelbold, bisschop van Utrecht
Adelbold, bisschop van Utrecht,